« Prev Ezekiel 48 Next »

Chapter 48

1et haec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam Aethlon pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una 2et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una 3et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim una 4et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una 5et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una 6et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una 7et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Iuda una 8et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius 9primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus 10hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius 11sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et Levitae 12et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum 13sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium 14et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino 15quinque milia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio eius 16et heae mensurae eius ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia 17erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta 18quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati 19servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel 20omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis 21quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius 22de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit 23et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una 24et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una 25et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una 26et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una 27et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una 28et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum 29haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus 30et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis 31et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi una 32et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una 33et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam 34et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portae eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una

« Prev Ezekiel 48 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |