« Prev Exodus 39 Next »

Chapter 39

1de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi 2fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 3opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine 4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum 5et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi 6paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel 7posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi 8fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 9quadrangulum duplex mensurae palmi 10et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus 11in secundo carbunculus sapphyrus iaspis 12in tertio ligyrius achates amethistus 13in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos 14ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum 15fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo 16et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis 17e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant 18haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur 19stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi 20fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam 21et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem 22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta 23et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum 24tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi 25fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius 26et mitras cum coronulis suis ex bysso 27feminalia quoque linea byssina 28cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi 29fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini 30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi 31perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi 32et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases 33opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus 34velum arcam vectes propitiatorium 35mensam cum vasis et propositionis panibus 36candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo 37altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus 38et tentorium in introitu tabernaculi 39altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis 40tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri 41vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius 42obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus 43quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

« Prev Exodus 39 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |