« Prev Exodus 29 Next »

Chapter 29

1sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos 2panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies 3et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes 4et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua 5indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo 6et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram 7et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur 8filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo 9Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum 10adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius 11et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii 12sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius 13sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare 14carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit 15unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus 16quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare 17ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius 18et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei 19tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus 20quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum 21cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus 22tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum 23tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini 24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino 25suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est 26sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam 27sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti 28quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino 29vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum 30septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario 31arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto 32quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent 33ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt 34quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt 35omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum 36et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem 37septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur 38hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter 39unum agnum mane et alterum vespere 40decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno 41alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis 42sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te 43ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea 44sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi 45et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus 46et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

« Prev Exodus 29 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |