« Prev Exodus 1 Next »

Chapter 1

1haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt 2Ruben Symeon Levi Iuda 3Isachar Zabulon et Beniamin 4Dan et Nepthalim Gad et Aser 5erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat 6quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa 7filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram 8surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph 9et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis 10venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra 11praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses 12quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant 13oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis 14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur 15dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua 16praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate 17timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares 18quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis 19quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt 20bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis 21et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos 22praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

« Prev Exodus 1 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |