« Prev Ephesians 4 Next »

Chapter 4

1obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis 2cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate 3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis 4unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae 5unus Dominus una fides unum baptisma 6unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis 7unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi 8propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus 9quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae 10qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia 11et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 12ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi 14ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris 15veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus 16ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate 17hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui 18tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum 19qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia 20vos autem non ita didicistis Christum 21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu 22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris 23renovamini autem spiritu mentis vestrae 24et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 25propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra 26irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram 27nolite locum dare diabolo 28qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti 29omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus 30et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis 31omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia 32estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

« Prev Ephesians 4 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |