« Prev Deuteronomy 34 Next »

Chapter 34

1ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan 2et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum 3et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor 4dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam 5mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino 6et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem 7Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt 8fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen 9Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi 10et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem 11in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

« Prev Deuteronomy 34 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |