« Prev Deuteronomy 17 Next »

Chapter 17

1non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui 2cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius 3ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi 4et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel 5educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur 6in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium 7manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui 8si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus 9veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem 10et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te 11iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram 12qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel 13cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia 14cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes 15eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus 16cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini 17non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera 18postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus 19et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt 20nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel

« Prev Deuteronomy 17 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |