« Prev Deuteronomy 14 Next »

Chapter 14

1filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo 2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram 3ne comedatis quae inmunda sunt 4hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram 5cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum 6omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis 7de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis 8sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis 9haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite 10quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt 11omnes aves mundas comedite 12inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum 13ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14et omne corvini generis 15strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum 16herodium et cycnum et ibin 17ac mergulum porphirionem et nycticoracem 18onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem 19et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur 20omne quod mundum est comedite 21quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae 22decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos 23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore 24cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare 25vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus 26et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua 27et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua 28anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas 29venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

« Prev Deuteronomy 14 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |