Chapter 1
1et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
2in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni
3et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum
4et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium
in Babylonia ad flumen Sudi
5qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini
6et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus
7et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi
sunt cum eo in Hierusalem
8cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea
quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda
9posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem
et duxit eos in Babyloniam
10et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram
Domini Dei nostri
11et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super
terram
12et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra
Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum
13et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque
in hunc diem
14et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno
15et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem
16regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris
17peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum
18et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis
19a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati
recessimus ne audiremus vocem ipsius
20et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra
Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die
21et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos
22et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri