« Prev Amos 7 Next »

Chapter 7

1haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis 2et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est 3misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus 4haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem 5et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est 6misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus 7haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii 8et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum 9et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio 10et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius 11haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua 12et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis 13et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est 14et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros 15et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel 16et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli 17propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua

« Prev Amos 7 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |