« Prev Amos 2 Next »

Chapter 2

1haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem 2et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae 3et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus 4haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum 5et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem 6haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis 7qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum 8et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui 9ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter 10ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei 11et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus 12et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis 13ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno 14et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam 15et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam 16et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus

« Prev Amos 2 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |