« Prev Acts 4 Next »

Chapter 4

1loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei 2dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis 3et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera 4multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia 5factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem 6et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali 7et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos 8tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores 9si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 10notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus 11hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli 12et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri 13videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant 14hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere 15iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem 16dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare 17sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum 18et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu 19Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate 20non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui 21at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat 22annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis 23dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent 24qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 26adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius 27convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri 29et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum 30in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu 31et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia 32multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia 33et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis 34neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant 35et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat 36Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere 37cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum

« Prev Acts 4 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |