Contents

« Prev Acts 18 Next »

Chapter 18

1post haec egressus ab Athenis venit Corinthum 2et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos 3et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis 4[] 5cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum 6contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam 7et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae 8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur 9dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas 10propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate 11sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei 12Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal 13dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum 14incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem 15si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse 16et minavit eos a tribunali 17adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat 18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum 19devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis 20rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit 21sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso 22et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam 23et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos 24Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis 25hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis 26hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei 27cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant 28vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum

« Prev Acts 18 Next »
VIEWNAME is workSection