Prev TOC Next
[See page image]

Page 717-718

 

717 IN I. IIB. SAMUEL. CAP. XXXI. 718

aeterni amore et desiderio contempsit: et tamen sine disorimine ab incircumcisis caesus cum reliqua plebe moritur, et cadaver ipsius ignominiose raptatur, et, ut paulo post videbitur honore sepulcri privatur: ac proinde oblitum ipsius Deum fuisse dixeris. Sane its contigit, sed non ideo spes sua illum frustrata eat: regno enim terreno, quod haereditario iure ipsi debebatur, sponte cesserat, Dee morem ut gereret. Longius ergo quam in praesentem mundum intuebatur, ideoque Deus ipsum e terris in suam quietem evocavit. Atque hie esto fructus, haec utilitas quam ex huius historiae narratione percipiemus.

Caeterum non tanta fuit Israelitarum caedes, quin promissionum suarum memor Deus semper fuerit: quemadmodum deinceps a Davide redintegratum populi statum videbimus: etsi ad tempus Deus suum auxilium et beneficam manum subduxisse visus eat, et populi curam abiecisse, quem in suam clientelam receperat. Nos igitur hoc exemplo discamus ea posse incidere tempora, et eas tempestates quibus actum de ecclesia videatur: sed Deum incomprehensibili ratione remedium allaturum, adeoque suscitaturum ad ipsius tutelam eon qui mortui videbantur. Hanc ob causam propheta licit in Psalmis, populum creatum Deum laudaturum. Sed de his alias pluribus: in praesentia discamus tam horrendum exemplum intuentes vindictae divinae, permittentis populum suum Philistaeis incircumcisis, qul Dei nomen de populo triumphantes blasphemis vocibus proscindebant, non ultra modum admirari, sed Dei iudicia potius suspiciamus its suos affligentis, ut vulnera ipsorum non mode, sanet, verum etiam ex ipsius sepulcri faucibus eripiat, vel ex ipsis abyssis emergere faciat.

Transeamus porro ad genus mortis quo Saul interiit : dicuntur enim euni sagittarii consequuti vulnerasse. Quanquam varie vox hebraea vertitur: alii enim vertunt, eum timuisse valde a sagittariis, et in Chronicis ubi haee eadem verba repetuntur dicitur ab ipsis vulneratus, unde quaedam oritur difficultas: sed quae non eat magni momenti, nam parum interest, dicasne ipsum a sagittariis vulneratum, an vero in magnas augustias ipsum venisse propter sequentes ipsum sagittarios. Non videtur autem verisimile, fuisse vulneratum ab ipsis, aliqua corporis parte : sed graviter affiictum, et veluti sagittis cor ipsins ex moerore transfixum, a persequentibus ipsum sagittariis. In tantas igitur augustias redactus, dicitur armigerum suum, (erat enim illorum temporum consuetudo, quae adhuc obtinet, ut haberent duces qui arms ipsorum gererent) iussisse gladium- evaginare, et vpsum percutere, ne forte, inquit. veniant incircumcisi isti, et interficiant me illudentes mihi. Sed hoc recusante armigero, arrzpiens Saul gladium, irruit super eum.

Quod quum vidisset armiger eius, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. Forte facinus istud hominum opinione videretur, quod coram Deo tamen horrendum et detestandum eat erimeu. Nae omnes paene ethnici magnis laudibus con extulerunt, qui sibi ipsis manus intulerunt, quum nulla spes amplius esset ipsos hostium manus effugere posse. , Mortem enim ipsis non metuisse dixerunt, et fortes animos habuisse, vitam parvi facientes: honorem et dignitatem rebus omnibus anteposuisse, et ignominiam et dedecus in quod incidissent in hostium potestatem venientes, effugisse praeclara morte: Idcirco multi etiam qui in hostium potestatem incauti ceciderant, laudantur ab ipsis quod mortem sibi consciscere, quam coram hostibus deiici maluerint: et quod armis non poterant alia quavis ratione conarentur. Sic quosdam legimus, quum ex vulnere mori non possent, quod eorum cura diligens baberetur, ventrem sibi laniasse, et se ipsos exenterasse. Insignis sane hominum opiniOne virtus eat magnanimitas summa, quam etiam. ob causam docentes virum fortem posse dedecus et ignominiam effugere, dixerunt ipsum vitam habere in sua potentate, gladium vel pugionem manu gestantem : quibus deficientibus quotquot sunt flumina, quotquot putei, totidem esse fugiendi dedecoriB et ignominiae adminicula. Ista fuerunt eorum qui sapientissimi philosophi existimati sunt, et virtutis amantissimi consilia, quibus laudibus aeternis honorandos et praodicandos eon censuerunt, qui ne in hostium potestatem venientes dedecus et infamiam subirent sibi ipsis inferre manus mortemque consciscere non reformidarunt. Ex quorum sententia Saul magnanimus et fortis dicendus esset:qui tamen coram Deo criminis horrendi reus factus eat. Neque enim Christianorum hominum virtus et constantia ex profanorum opinione et sententia metienda eat. Yehementer enim falluntur qui constantiam invictam existimant desperationem animi et impatientiam, quae facit ut fraenum arrodens aliquis sese vel in ignem vel in aquas praecipitem iaciat: sed longe aliter Deus de hominum faetis iudieat, et ad aliam stateram appendit. Nos itaque discamus contra singulis momentis ad mortem, iubente Doe, else parati : sed interim exspectemus ut qui non in hoc mundo summus imperator collocavit, ex eodem evocet. Nam, obsecro, quis eum militem laudaverit, qui iussus ab imperatore in specula manere, in hostes impetum fecerit, ut fortitudinis laudem acquirat7 Sane temeritatis accusabitur, cuius meritas poenas licet *). Sic Deus non in hoc mundo collocatos vult in eodem manere, et a statione in qua constituit non non decedere, donee ipsemet iusserit. Quamobrem non in hac

") Lege: luet.