Prev TOC Next
[See page image]

Page 685-686

 

685 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXX.

dicemus fortem, et talem vietoriam non sine virtute posse comparari.

Eadem est ratio eorum quae hie de Davide narrantur. Nam Dei spiritus nobis eius ex parte lacrymas et gemitus proponit, ut ostendat eum infirmitati fuisse obnoaium, et humanis omnibus passionibus : ex altera vero parte dicit Davidem sese confirmavisse in Iehova Dec sue, et non despondisse animum, sed in magimis Buis angustiis ad Deum confugisse, agnoscentem in Deo solo vires suas esse positas : quemadmodum nos ipse in Psalmis saepe docet. Eius igitur exemplum imitandum nobis proponitur quem bominem fuisse negare non possumus nobis in omnibus similem: siquidem ipsius infirmitatem conspicimus qui vehementer commotus est, quum damna sua vidit et in gemitus et lacrymas effusus est. In illo igitur conspicimus quidquid nos ad desperationem et adversus Deum rebellionem potest adducere. Illa inquam in Davide Bunt conapicua, quibus omnibus occurrit quum se in Domino Deo confirmavit. Nos itaque discamus passionibus et affectibus humanis nos vehementius agitantibus et aegritudine in animis nostris penitus haerente, et rebus its constitutis ut deplorata salus videantur, et nullum appareat in nostris malis remedium, ad Deum eonfugere, in quo uno certum est nos quidquid nobis contrarium est superaturos. Quod vero David in bee confirmasse se dicitur, eo ostenditur eum fragilitatis suae bene conscium -ad remedium confugisse. Quare si patientes esse volumus, si omnes affiictiones a Dec nobis immissas superare cupimus, fugiamus omnem arrogantiam, et inanem de nobis opinionem, quae pervieaeiam et obstinationem in nobis foveat. Quamdiu enim propriis nostris viribus freti pugnare in hoc eertamine voluerimus, Deum tandem istiusmodi arrogantiam vindicaturum, M!que in summam confusionem immissurum certum est, et perpetua ignominia obruturum. Hoc igitur praeceptum altas radices in nostris mentibus utinam agat, ut quotiescunque variis calamitatibus eaercemur, agnoscamus nullas in nobiB esse ad resistendum vires, nosque omnino impares esse istis tentationibus, et nostrae infirmitatis nobis conseii ad Deum accedamus, a quo in isto certamine iuvemur et sublevemur: in illo quippe solo positum est omne nostrum robur. Quicunque vero propriis sui ipsius viribus fidit et se satis natura munitum ad resistendum eaistimat, quaerere a Deo augilium et in ipso confirmari non potest: contra qui se vacuum fatetur, qui suae infirmitatis sibi conscius est, et qui vere ad divinum auailium confugit, sine dubio Deum auziliatorem ezperietur, qui nunquam eos derelinquit qui sese ipsi subiiciunt et debitam laudem attribuunt, eumque omnium autorem bonorum else profitentur. Ideireo Paulus inquiens: Ego possum omnia, videretur nimium

686 .

efferri et de se praesumere, Bed quum adiicit, per Dominum nostrum Jesum Christum qui me corroborat, satis ostendit Be non insolescere, nee inani iactatione efferri, Bed quam acceperat gratiam agnoscere, quod Deus illum quantum opus fuerit in Domino nostro Iesu Ohristo corroborarit. Magni autem momenti voa ills quae adiicitur, Deo sue: non enim hoc loco supervacua est. Nam etsi Deus satis in se virium habet, non tamen erga quoslibet bomines eas semper dopromit. Quam multos enim videas miseros homines calamitatibus obrutos et desperabundos, qui nullam consolationem passionibus praeoccupati recipiunt? Ex quo apparet divinam virtutem non egserere Be ergs omnes homines. Quid its vero? nempe non omnes ad ipsum tanquam ad Deum suum confugiunt. Et hoc discrimen est inter fideles et ineredulos. Nam etsi profani et mundani homines Dei nomeu frequenter assumunt, et in afflictionibus vocant, atque ab ipso fatentur oinne auailium venire, et Be cuperent ab illo in rebus adversis adiuvari, non tamen ad ipsum confugiunt ea fiducia quae facit ut fideles a Domino eaaudiantur: sed temere feruntur sine vera ipsius cognit.ione, nisi confusa et perpleaa. Nos vero contra discamus coeli ac terrae creatorem pro Dec nostro habere, si in rebus angustis cupimus ab ipso eaaudiri et iuvari. Nam haec ratio hie adiicitur, cur David a Dec sit egauditus, et non passus sit ipsum vinci ab infirmitate neque tentationi succumbere, quod nimirum Deum agnovit esse suum servatorem. Neque vero David temere hanc opinionem concepit, Bed vera fide factas sibi a Domino promissiones amplexus est. Quas promissiones hodie Deus etiam et quidem longe eacellentius patefacit in filio sue Domino nostro Iesu Christo, in quo si patrem ipsum agnoscamus et invocemus, se nostrae salutis curam habiturum, et in filiorum numero habiturum pollicetur. Hoc igitur alta mente repositum servemus, Dei veritatem immutabilem esse, et Deum invocantes vera fide re ipsa eaperturos ipsum _ esse verum Deum nostrum et patrem.

Caeterum adiicitur Davidem non tantum.perterritum damno quod passus erat vehementer laborasse, sed etiam multitudinem quae ipsum sequebatur de lapidando ipso cogitasse, qui fuit infortunii cumulus. Nae duabus coningibus Buis amissis, et praeterea etiam urbe illa, quam acceperat patria eatorris ab Achis rege Philistaeorum solatii et perfugii locum, privatus, et hominum opinione rebus omnibus destitutus, satis malorum passus Brat : Bed quum praeterea multitude illa quae sequuta ipsum fuerat adversus eum conspirat, minime dubium est quin maaime perturbatus sit, et in mammas anguBtias redactus. Nam miseri isti homines nunquam ab eo defecerant, neque adversus ipsum conspirarant, quamdiu in saltibus et speluncis habitaverant inter