Prev TOC Next
[See page image]

Page 661-662

 

661 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXVIII. HUMILIA CI.

19. A~ dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philistiim : cras enim to et flii tui mecum eritis : sed et castra Israel tradet Dominus in magnus Philistiim. 20. Statimque ,Said cecidit porrectus in terram: extimuerat enim valde verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa. 21. Ingressa eat itaque mulier illa ad Saul, et vidit, (conturbatus enim erat valde) dixitqne ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuae, et posui animam meam in manu mea, et audivi sermones tuos, quos loquutus es ad me. 22. Nunc igitur audi et to vocem ancillae tuae, et ponam coram to buccellam panis, ut comedens convalescas et possis iter agere. 23. Qui renuit, et ait: Non comedam. Coeyerunt autem eum servi sui et mulier, el tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum. 24. Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam et coxit azyma. 25. Et poswit ante Saul, et ante servos eius: qui quum comedissent, surrexeruni, et ambulaverunt per totam nodem illam.

Hesterna concione audivimus Saulem nimium misericordem contra Dei praeceptum ultimum exitium in suum caput accersivisse, quod de Hamalecitis non sumpsisset quas Deus poenas iusserat: iam sequitur egpendendum quod adiicitur non solum ipsum poenas luiturum, sed universum cum ipso Israelem. Quod mirum videri merito posset, quum praesertim Eaechiel nominatim dicat cum qui peccaverit moriturum, sed innoeentem non punitum iri ab ipso: quomodo igitur Deus universum Isratilem in Saulis condemnatione involvit? Sed pulchre inter se ista conveniunt, quemadmodum ex multis sacrae acripturae locis apparet: quanquam adoranda aunt Dei iudieia, quum omnes sensus nostros superant. Nam si cum Deo altercari, et tandem ex nostri sensus captu pronuntiare de Dei iudiciis vellemus, certum eat Dei iudicia nobis mala et iniusta visum iri, quod illa sint nobis nova et insolentia. Sed sobrie et modeste de istis iudicandum eat, et agnoscendum Deum iudicia sua dispensare quadam admiranda ratione, adeo quidem ut unius peccatum puniens, multa simul puniat. Sic exempli gratia, Davidis ob culpam, quod populum israoliticum perlustrasset, et recensuisset, horrenda peste tot hominum millia aunt absumpta. Quis enim non existimet iniquum ease, propter unius hominis ambitionem et vanitatem populum poenas luere? Sed Deus habebat suas eausas castigandi populum suum, propter praecedentia multa, quae simul Deus cum Davidis culpa voluit punire. Ideireo dicitur Satan immisisse in cor Davidis, ut populum contra Dei pracceptum remnseret,.quod nimirum Deus potinas

662

ab illo repetere vellet. Ae sane quum Deus implet quod per legem minatus eat., nempe se pestem in filios propter parentum iniquitatem immissurum, neque iniustitiae, neque crudelitatis a quoquam accusari potest. Ac si quis audeat ipsi obloqui, et adversus ipsum litem intentare, satin habet potestatis et autoritatis ad factorum suorum iustitiam et aequitatem probandam. Denique Deo populum universum puniente pro unius hominis delicto, sciamus neminem tam innocentem ease, quin si Deus in iudicium veniat, fateri cogatur se meritas delictorum poenas dare. Hoc igitur in primis discunto qui ad rerum gubernacula sedent, cogitare serio quid officii sui ratio postulet, ut in integritate coram Domino ambulent. Nam si peccatis suis in populum Dei vindictam attraxerint, certum eat in sua capita divinam vindictam tandem derivandam, et eo quidem magis horrendam quo altius evecti aunt. Diligenter igitur caveant ne divinam iram provocent peccatis suis quae populos etiam involvat. Caeterum sciamus etiam Deum permittentem reges, principes, et primaria.e dignitatis viros in peecata ferri laxis babenis, quibus ipsius ira provocatur id permittere quod provocatus peccatis et transgression ibus omnium, tam regum, principum et primariae dignitatis virorum quam infimae plebis et conditionis hominum, ex ipsorum peccatis occasionem, tam hos quam illos puniendi capiat: sic tamen ut nemini faciat iniuriam, neque possit quisquam adversus,ipsum litem intentare. Atque haec observanda aunt in verbis istis quibus audimus populum israeliticum ob Saulis peceatum etiam ab inimieis castigatum iri. Sane populi peccata hie non exprimuntur, sed quae tamen magna fuerunt si ab ipsis exigere rationem Deus, et summo cum ipsis mare agere voluisset: nam quum populus regem a Domino postulasset, et contra ipsius expressum mandatum invito veluti Deo constituere optasset, quemadmodum initio buius historiae vidimus populum istum furore quodam, et paene diabolica rabie adversus Deum surrexisse, et voluntati ipsius contradixisse, nonne fait insignia illa rebellio quae merebatur, ut Deus repente tam ingratum populum profligaret? Atqui Deus clementer ipsos diu tolerarat: poenasque distulerat summa cum patientia, sed non tamen abstulerat. Deus enim poenas quidem ad tempus differt: sed tandem gravitate supplicii compensat. Neque enim mutare sententiam potent, et eorum qui ipsius gratia abusi aunt maiora et graviora peccata maioribus etiam et gravioribus poenis aunt vindicanda. Praeterea multae pollutiones in divino cultu ad prius illud peccatum accesserant. Davidem etiam cum Saule persequuti fuerant : ac proinde etiam erant homieidae. Quid enim peccaverat David adversus ipsos, ut eum in gratiam regis ad mortem persequantur? Imo nonne Davidi erant omnes devincti, eidemque 42·