Prev TOC Next
[See page image]

Page 633-634

 

'633 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. ggPIIL 634

.scire nos voluerit de rebus futuris. Nam quod ad animarum nostrarum regimen attinet, legem, prophetas et evangelium habemus certam et indubitatam regulam, qua ad Deum deducamur. Atque etiam accedit beneficium, puta divini verbi expositio ex qua quid utile. sit nobis, quid necessarium scire possumus. Quod autem politiam et reipublicae statum attinet, scientiarum humanarum notitiam habemus, ex quibus quid facto sit opus discimus. Quibus omnibus contentos oportet nos summopere cavere ne tanquam equi eferati lasciviamus, et in ea, quae nosse nos nihil attinet curiosius inquiramus: quod tamen. vitium hodie magnopere in multis obtinet, et quidem viris principibus, qui sues aruspiees, sues divines secum ducunt et coniuratores ordinarios. Quod crimen gravissimum quum Deus tam severiter condemnaverit, non dubium eat quin isti coram Deo rei illius facti gravissimas tandem poenas luant. Unus itaque Don's vivis et mortuis sufficiat. Unus sit nostra salus. et ad illam via.

Porro Saulem aliquis dixerit gravius hie a Deo puniri quam meritus videatur, quod quum divines et incantatores a terra iugta Dei praeceptum sustulisset, misericordiam saltem a Deo consequi mereretur, tit pro benefactis Deus illi suam gratiam rependeret. Sed animadvertendum, non esse satis bene aliquem coepisse nisi ad extremum usque perregerit. Bene itaque coeperat Saul exterminans divines et incantatores ex Iudaea, sed non fuit diuturnus zelus ipsius: quandoquidem paene momento ad Pythones reversus eat, quos antea exterminavit, its tit cum Deo et impuro spiritu cultum partiatur. Atqui nos rectam viam oportet insistere nusquam neque ad laevam neque ad dextram deflectantes. Caeterum hinc etiam observandum, positis licet bonis legibus, nunquam tamen homines sic illas observare quin aliquis semper inter eos abusus ob. tineat. Eaempli gratia, Saul in tota Iudaea prohibuit ad divinos aut incantatores confugere, et quidem venefieos et veneficas iussit etiam morte puniri, tit videatur tam flagitiosis hominibus terra fuisse repurgata: sed tamen ipsimet ministri suggerunt ipsi esse in Endor quandam Pythonissam. Annon, obsecro, ministrorum regis officium erat legem diligenter observare et adversus eam delinquentes ad regem deferre? Quomodo igitur ministri illi publiei, qui legis autoritatem tueri debebant, veneficam illam Pythonissam tulerunt? Sic sane solent plerumque autoritate pollentes ad istiusmodi vitia eaecutire, et Hoot ore se profiteantur Dei gloriam et honorem pro viribus promovere velle, populique salutem procurare, re ipsa tamen vultum .simulasse comperiantur, et ad vitia manifesta ealigasse, et in utramque partem fluctuasse. Hie locus igitur admonet omnes eos qui ad rerum gubernacula sedent, tit videant ne simulate sese in Dei negotio gerant: sed potius

candide omnia administrent, ne spiritus divini sententia iudicentur: Quemadmodum enim Saulis ministri notantur divina sententia sic et istos olim Deo rationem esse reddituros certum eat.. Quare enim positae sunt leges, nisi tit ad amussim observeDtur? Nae summus Dei contemptus eat positas leges abrumpere et violare. Profecto qui iuri praefecti aunt, dare operam debent tit ipsimet sint lox populis quibns nulladum lea proposita eat. Sed si positae sunt leges ad rei publicae vel regionis conservationem, ne pili quidem faciendae suet nisi ad amussim observentur. Summam enim. confusione invehi necesse eat in respublicas aut regna, in quibus magis~ratus non timentur, aut ad vitia connivent. Sed quoniam isti bomines Dei nomine abutuntur ad suam turpitudinem occultandam, ideo quas tulerint leges adversus se ipsos positas experientur, Neque vero tantum haec ad iudices et primarios autoritatis viros pertinent, sed etiam ad ipsorum ministros, et ad omnes denique cives, quos scire oportet Deum latarum legum abusum non inultum relicturum. Porro minime metuendum eat, ne nimia sit in iudiciis severitas, quum reprimenda stint maleficia ad quae natura omnes sunt proclives. Saul igitur hoc loco sic commendatur a spiritu sancto, quod veneficos et divines exterminarit, tit interim alia ex parte condemnetur cum suis ministris, quod Pythonissam tulerint, ad cuius oracula multi confugiebant, quod non sine summo flagitio fieri poterat, quum impune ad illam multi eoneurrerent.

Porro quod Saul Dominum consuluit, dignum laude quidem fuit: quod vero Deus non respondit, iusta fuit punitio peccatorum quac antea commiserat, sed in primis consideranda ills verbs sunt, quibus dicitur Saul conspectis Philisthaeorum castris vehementer timuisse, et expavisse cor eius nimis. Timere enim . potius ille quidem, sod non tamen expavescere debuit. Quid its? Nempe iustum Dei iudicium eat in verbi sui contemptores pavor ille et trepidatio, tit qui Deum non timent, illi homines, imo umbram suam expavescant: Saul adversus Deum insana quadam arrogantia cum crudelitate coniuncta insurrexerat et cornibus ipsum coelum petere, Deoque, veluti bellum inferre visus fuerat. Nunc igitur illum oportet istius arrogantiae praemium auferre, et conspectis hostibus expavescere. Equidem fateor fideles ad periculorum obiecta commoveri, quandoquidem non aunt insensibiles, sed metum ipsorum Deus its temperat, tit in ipso conquiescant, eerto persuasi nunquam ipsis divinum auxilium defuturum, ideoque seque resque suas in ipsius manibus reponunt. En qua ratione Deus servorum metum mitigat, et in mediis afflictionibus et difficultatibus summae eonsolationis et tranquillitatis argumentum ipsis suppeditat in Dee speran-