Prev TOC Next
[See page image]

Page 615-616

 

615 HOMILIA XCVII.~ 616

integritatem, nullum animi candorem eme videant in its qui adversus Deum et ipsius ecclesiam pugnant, quam si possent tan quamferae bestiae laniarent, quum nihal nisi sanguinem sitiant, et si possunt pro viribus impedire no prima quaque oecasione illi in incautos saeviant, et ad ingemum redeant, quemadmodum Saulem feeisse videmus. Graves quidem fateor fuerunt Davidis tentationes, quod semel atque iterum Saulem infidelitatis arguit, et nihilominus eandem conditionem semper expertus est, coactus Mills infidelitate vitam tolerare, Lnodo in antro et spelunca, modo etiam siti, fame, frigore, aestu, multis denique miseriis et afflictionibus agitari et urgeri. Hine itaque discamus Deo nos variis calamitatibus et afflictionibus exercente, et omnem laetitiae materiam nobis auferente, non ideo tamen animum despondere, et ab officio resilire, sed potius indo occasionem capere ad Deum cum very poenitentia nos convertendi, et Davidis exemplo nos in mediis afflietionibus consolandi. Rara quidom, fateor, virtus, vix enim unum ex millibus reperias qui afflictionibus multis obrutus, non graviter conqueratur, et animum despondeat : hie enim ait se ex quo evangelium amplexus est, miris modis vexatum fuisse: ille vero mirum esse clamabit nullam dari miseris quietem, quum adversariis tamen omnia ex animi sententia et libidine succedere videantur, ac proinde optare ut Deus, si non prorsus similem cum adversariis conditionem, saltem aliquam concedat. Nos vero affectibus nostris moderari discamus, et licet ab inimicis quibus pepercerimus inique tractemur et cruciemur, ne propterea tamen unquam a Dei invoeatione dimoveamur, sed patienter iniurias ferentes officio nostro fungamur, et inimicis nostris alta quiete fruentibus interim aquam angustiae bibere no aegre feramus : quemadmodum hoc loco Davidem videmus iter suum abivisse, non alta quiete et tranquillitate fruiturum, sed cum novis difficultatibus luctaturum, et tanquam miserum et egenum patriaque extorrem duram et asperam vitam acturum. Gravis sane et intolerabilis illa videbatur conditio, et cum in desperationem coniectura, sed quoniam in Deo spem suam reposuit, et in eo sese consolatus est, idcirco miseram illam conditionem patienter tulit, nee se voluit Saulis perfidiae committere. Saul vero contra in locum suum reverses est, et rebus tranquillis et paratis usus in pretio et hooore fuit apud subditos multis militibus stipatus, quos obsequentes ad iussa habuit. Ex quo discamus, hostibus nostris rebus secundis utentibus, et Deo ipsos veluti fortunante non ideo tamen indignari, nee animum despondere: sed tamen caute ipsorum furorem et amentiam effugere, et ono memento fumos evanituros contemnere, et quoscunque casus ad nos explorandos Deus immiserit, patienter ferre, donee ipsemet laetitiae materiam nobis offerat.

Nam opportuno tempore Deus suorum fietum et lacrymas in summam laetitiam, hostium vero gaudium et felicitatem in dentium stridorem et ultimum exitium mutabit. lam vero agite etc.

HOMI LIA XCYI I.

CAP. ggVII.

1. Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manes Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philistinorum, et desperet Saul, cessetque me quacrere in cunctis finabus Israel ? f ugiam ergo manes eius. 2. Et surrexat David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis ilium Maoc regem Geth. 3. Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri eius, vir et domes eius, David et duae uxores, eius, Achinoam lezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. 4. Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quaerere eum. 5. Dixit autem David ad Achis : S'i inveni gratiam in oeulis tuffs, deter mihi locus in una erbium regionis huius ut habitem ibi: cur enim manet servus tuns in civitate regis tecum? 6. Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum luda, usque in diem hanc. 7. Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philistinorum, quatuor mensium. 8. Et adscendit David, et viri eius, et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi mina pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Aegypti. 9. Et percutiebat David omnem terram, nee relinquebat viventem virum et mulierem

'ollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes revertebatur, et veniebat ad Achis. 10. Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David, contra meridiem Iudae, et contra meridiem Ierameel, et contra meridiem Ceni. 11. Yirum et mulierem non vivi fcabat David, nee adducebat in Geth, dicens: Ne forte loluantur adversus nos. Haec fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus qui bus habitavit in regione Philisthinorum. 12. Credidit ergo Aehis David, dieens: Multa mala operates est contra populum scum Israel: erit igitur mihi servos sempiternus.

David tandem multis exantlatis laboribus, multis dificultatibus et tentationibus superatis, tandem eztorris patria in alienam regionem fugere cogitur, et sane gravissima fuit inter omnes tentationes ista, quum coactus est exsulare terra quam Deus Abrahami posteris in haereditatem concesserat: ut verisimile sit Davidem hoc exsilium ipsa morte gravius