Prev TOC Next
[See page image]

Page 613-614

 

.613 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. ggYI. 614 praecipitem dedisset: sed quoniam Davidem ultro persequutus eat, cui tamen benedicere cogitur, opor tuit ipsum in coepta malitia et eontumacia perse verare, donee in abyssum irae Dei sine remedio praeceps ferretur. Nos ita.que hoc exemplo discamus sapere, et in simplicitate et modestia nos continere ut in Dei filiorum numero eenseamur, et ipsius benedictionem implorare possimus, et rerum omnium nostrarum felicem eventum exspectare. (luae vero verba sequuntur: Conficies plane et omnino prae valebis, significant Davidem invitis omnibus ad regiam dignitatem perventurum. Sed si hoc norat Saul, quare igitur Davidem a se dimittit? cur non secum retinet? cur non et ipsum honeste babuit? Nempe in eo clarius apparet Saulis induratio, et antequam a vivis egrederetur divina condemnatio, quandoquidem contra conscientiam adversus Davi `dem pugnans in ipsum Domini nostri Iesu Christi regnum insurgebat. Adeone vero insanum fuisse Saulem ut invito Domino regnum retineat? Neque enim simulate dicebat Davidem regem fore, sed coactus quod Deus hoc testimonium ipsius animo altius impressisset, non quidem ut solet Deus in fidelium cordibus gratiam suam obsignare: nam signa quae Dens nobis in ecclesia dat, runt instar sigilli quod in cera molli imprimitur. Deus itaque miseri cordiam suam in animis nostris sic, obsignat, ut magnam ex ea suavitatem sentiamus et percipia mus, ideoque etiam Dei spiritus vocatur ipsius pro missionum sigillum, quod ipse'Dei apiritu autorita tem apud nos ipsos conciliet, faciatque ut ipsis fidem adbibeamus. Sed Dens alia ratione testimo .nium regni Davidis . in animo Saulis impresserat, nimirum ut solet inuri maleficis nota aliqua vel in fronte vel alia corporis parte, quae nota tantum abest ut, ipsis sit honori, ut contra perpetuo dedecori sit et infamiae. Saul . igitur de regno Davidis loquitur quod in ipsius animo Deus bane certitudinem im pressisset oportere Davidem regnare. Nos vero hinc discamus Deum rogare, ut suarum promissionum cer titudinem sic animis nostris inscribat, De Saulem imitemur, sed ut potius tanquam ceram flexiles ad ipsius obsequium faciat. Davidi quidem profecto nihil commodi aut incommodi adferebat ista Saulis pollicitatio : sed eam tamen illi Deus extorsit ut serviim suum Davidem magic ac -magic confirmaret vel ipsius infestissimi hostis confessione et asse veratione: nam etsi Saul Dei voluntati resistebat eiusque decretum evertere nitebatur, Deus tamen ipei invito bane confessionem extorsit, oportere Da vidis regnum confirmari. Quod sane veritatis di vinae testimonium non parvum pondus habuit ad Davidem erigendum et consolandum. Sic Bala amum olim videmus operam suam locasse ut men tiretur, et prophetiae praetextu falleret: sed tamen contra mentem fuisse a Deo coactum efferre quae

Deus iubebat: quo facto magis confirmatus eat Dei populus, quam si nunquam accidisset. Nam etsi prophetae loquentes sunt sancti spiritus organa et inatrumenta, et quae dicunt, cum revorentia et timore sunt a nobis excipienda,' et illis acquiescendum, tamen quum coactos et diaboli ipsius mancipia videmus adversum se ipsos ferre testimonium, et cogi magno suo cum dedecore divinam voluntatem profiteri, quemadmodum videmus ad supplicium damnatos cogi sui iudicis aequitatem agnoscere, magno= pere nos iuvat, et in Dei promissis confirmat. Sic igitur Balaamum oportuit praedicare liberationem populi et prosperum ipsius successum, Deique veritatem palam asserere, et fateri dominum Deum Isrn~lis non esse similem mortalibus : veritatem enim dicere et voluntatem ipsius aeternam esse cum tamen mortales in horas mutentur. Ita coactus eat impurus ille Balaam, qui ad mentiendum conductus erat, agnoscere divinam virtutem et potentiam et verit,atem ipsius ineffabilem et immutabilem praedicare. Idem edam fecit Saul erga Davidem, quem a.gnoseit et fatetur quidem regnaturum, sed nihilominus ut ante fecerat infesto animo persequitur, et regnum ipsius odit. Hine fateri discamus Deum esse fidelem et ipsius promissis sic acqniescere, ut non dubitemus ea nobis in commodum et utilitatem nostram cessura, atque ipsius voluntatem inevitabilem perfec= tum iri licet pro viribus sese illi mortales opponant. Tandem sequitur Davidem in iter scum abiisse, Saulem vero in locum scum reversum: ex quo rursus apparet Davidem speciosis illis Saulis verbis non admodum confidisse : ac licet eum Saul tanquam filium compellasset eidemque benedixisset, ~ tamen satis fuisse Davidi notam Saulis malitiam et pravam obstinationem.Quamobrem teneamus, Deopatefaciente nobis bostium nostrorum pravitatem, licere quidem nobis cavere, et non eoniicere nos in ipsorum ]aqueos, et utendum esse prudentia et consilio, quod ipse Deus suggesserit, ad fraudes et dolos ipsorum effugiendos. Sane fideles quidem oportet perpetuo in simplicitate ambulare, ut monet Christus, sed non ideo tamen se praecipites in pericula dare debent, et veluti clausis oculis in improborum laqueos ferri et ultimum sibi exitium accersere. Quod observatione dignissimum eat his temporibus quibus nota eat inimicorum fidei pravitas, quos certissimum eat nullum genus crudelitatis omissuros ad penitus pessumdandam eeclesiam si facultas ipsius daretur. Sed quoniam non offertur oceasio et opportunitas, ad fraudes vulpinas confugiunt, et miris blanditiis incautos invadere fideles moliuntur, suam interim poenitentiam summopere commendantes et melio= rem in posterum mentem pollicenteP. Nae si fides istis fraudulentis hominibus adhiberetur, momento fideles pessumdarentur. hluamobrem oportet fideles sibi cavere, quum praesertim nullam fidem, nullam 39*