Prev TOC Next
[See page image]

Page 609-610

 

IN I. LBI. SAMUEL. CAP. XXPI.

coguntur. Neque enim apud Deum quidquam iuvant orationis fi.ores, nut eloquentia; led cola virtue coram Dei iudicio nos tuetur, qui neque falli neque decipi, ut homines, potest.

Transeamus ad reliqua Davidis verba. Quandoquidem tradiderat to Iehova hodie mihi in manum, sed nolui immittere manum meam in unctum 1ehovae. Porro quum David aft Dominum tradidisse sibi in manum Saulem: non intelligendum est quasi diceret sibi a Dee permissum Saulem interficere, led hominum opinione id sibi licuisse. Quod ut melius intelligamus tenendum est varia.m else tradendi rationem, quandoquidem nonnunquam Deus hostem in manum tradit, cum belli tempore victoriam concedit, et quasi manu deduetum hostem voluntati permittit. Idcirco Moses populum sic alloquebatur adversus hostes pugnantem, ut diceret posse ipsum dare internecioni eos adversus quos pugnarent : bellum enim iustum est, et ipse Deus gladium permittit et potestatem facit hostel gladio feriendi et interficiendi. Deus itaque in manum tradit eos quos caedi vult. Quemadmodum facinorosos in iudicum nianum tradit, ut in ipsorum flagitia inquirant, et pro meritis poenas reposcant, suoque fungantur officio: veriti ne si flagitiosum inultum dimiserint, rationem ab ipsis Deus reposcat. Sunt enim malefici tanquam depositum cuius rationem ipsos oportet Dee reddere: atque haec una est tradendi ratio quum Deus protestatem facit alicuius caedendi, talemque suam ease voluntatem non dubiis signis ostendit. Altera est quum Deus quidem facultatem caedendi hostis offert, led non tamen facit potestatem. fluare vero tune tradere Deus dicitur7 Nimirum ut nos ipsos exploret, et an sponte nostril affectibus fraenum iniiciamus cognoscat. Nam multi quidem saope sere magnopere eommendant si voluntatem suam non exsequantur, et hostibus nihil mali intulerint neque in persona. neque in facultatibus offenderint: led praepostera gloriatione quod non sit ipsis oblata opportunitas, neque facta a Doe potestas inimicos ulciscendi. Tune igitur maxime apparet coram Deo sincera nostra erga ipsius cultum voluntas, et erga proximum dileetio, quum nihil impedit quominus ipsi noceamus, et iniurias ulciscamur, et tamen ultro nostril affectibus imperamus, et ab omni iniuria abstinemus. Licet igitur Deus nonnunquam hostel nostros ita deficit, et in manus nostras tradit, ut videatur ipsos tollendi oblata opportunitas: non ideo tamen fit potestas in ipsos ex animi nostri libidine saeviendi: led .potius sic exploramur a Deo an ab ipsius voluntate potius quam a nostris affectibus toti pendeamus, ut a malo quod prohibuit abstineamus. Ita Saul in manus Davidis traditus est, quod ex ipsis contextus verbis apparet, quibus dicitur Deus somnum immisisse in Saulem, et in universum ipsius exercitum. Idcirco enim

610

vocatur somnus Dei, non tantum ideo quod certissimum est quietem illam quam Deus dat ad vires reficiendas ut diurno labori sufficiant divinum else donum : et singulare bonitatis ipsius erga nos testimonium, non minus quam cibum et potum else somnum. Sed hie alia fit somni mentio, nempe soporis cuiusdam, quo Deus tam Saulem quam universum ipsius exercitum oppressit, et tanquam malleo percussit, ut prorsus obstupuerit. Sic enim solet Deus vel liberaturus nos a periculis vigilantes et attentos reddere: vel contra oppressurus igna.vos et stupidos efficere, oculorum aciem frangere, auribus stuporem inferre, denique sensus omnes inutilcs reddere. Quanquam praeter hunc stuporem alius etiam accedit de quo scriptura loquitur, quum divinae legis contemptoribus Deus spiritum stuporis immissurum minatur, ut ostendat se legis suae contemptores sic puniturum, ut sensum adimat et in bruta animantia transformet. Sed hie de naturali somno fit mentio, quo Saul cum suis militibus sic oppressus eat, ut nihil senserit, neque-animadverterit, quum in ipsius castra David ingressus est. Non aliter Deum videmus ex Adami subatantia mulierem formaturum soporem altum in Adamum iniecisse, qui quidem somnus naturalis fuit: led quo tamen Deus insensibilem hominem reddidit, ut de ipso sopito mulieris corpus edneeret: sic hoc loco dicitur Doi somnus in Saulem incidisse, quod vellet Deus ipsum in Saulis manus tradere. Nam si naturalis ille et communis somnus fuisset, profecto Saulem altum somnum dormientem quidam ex tribus hominum millibus evigilassent, nee impune Davidem unico milite comitatum in castra penetrantem dimisissent. Sed quum instar truncorum iacuerint alto somno obruti, ex eo apparet Deum Davidi occasionem quidem hosti nocendi, led non potestatem dedisse, et patientiam eius explorasse. Quam ob causam etiam David aft, se noluisse immittere manum in unctum Domini. Cognoscebat enim non licere sibi regis personam violare, quaecunque tandem sese offerret oceasio, quod a Domino sacram illam unctionem aeeepisset. Caeterum de ista unctione superius agimus, et docuimus signum fuisse visibile regiae dignitatis. Nam etsi non erat Saulis regnum perpetuum, Deus tamen illi tantam dignitatem et autoritatem ad tempus concesserat, ut populus ipsum revereretur tantisper dum is mitteretur qui Brat Domini nostri Iesu Christi figura futurus. Hoc igitur David probe noscens, abstinet ab omni iniuria in Dei voluntatem intentus, quam violare nefas ducebat, donee ipse Deus manu sua coerceret inimieum. Hine itaque necessariam nobis et utilem doctrinam in genere primum colligamus, nempe eos omnes qui de Christi nomine dicuntur Christiani, Dei unctos ease, et abstinendum esse ab omni molostia et iniuria, ne Dei ipsius maiestatem et asylum 39