Prev TOC Next
[See page image]

Page 543-544

 

543 HOMILIA XC. . 544

multabuntur? an sanguis innocens tam leviter effundetur? Quaro Davidis barbara quaedam crudelitas hic apparet, et ipsius in assumendo Dei nomine temeritas. Nae crudelitas ipsius condemnatione digna erat: sed quod iurat, in vanum facit, Deique nomen propterea insigni contumelia afficit, et veluti blaspbemia pollutum pedibus conculeat. Gravis sane Davidis lapsus, etsi puniendi Nabalis iusta ipsi occasio videbatur oblata: et tam procul a recta via recedens animi passio non potuit eoram Domino absolvi. Nam etsi permissum ipsi fuisset Nabalem severius ulcisei, reliquae tamen familiae parcendum erat innocenti. Quare dicamus Davidem ira percitum indulsisse nimium affectibus suis, et officii sui oblitum : Deum autem illum nobis proponere exemplum ex quo discamus affectibus non indulgere, sed in ipsius timore nos continere: of cavere ne unquam deficiamus, quandoquidem momento qui totum vitae curriculum sine lapsu decurrerant, impingere et labi possunt, et iacturam facere. Discamus praoterea sic causae nostrae bonitatem tuori, no officii nostri obliviscamur, ut hic fecisse Davidem conspicimus. Nam inanis orit apud Deum excusatio, si malum quod non licebat perpetraverimus. David enim poterat de so et suis profiteri, quemadmodum et Nabalis ipse servus testimonium ipsi perhibet, nullum accepisse damnum Nabalem nee incommodum a Davide aut militibus ipsius: quum tamen rerum omninm egeni et famelici viderentur non posse ab iniuria inferenda abstinere : sed contra pastores Nabalis ab ipsis conservatos, et defensos fuisse servi ipsius testimonio clarum est. Merito itaque David illius animum ingratum carpere et de ipso conqueri poterat, sed non tamen tam cruentam vindictam de ingrato sumere. Nos itaque si erga indignos omni officio functi fuerimus, illorum quidem ingratitudinem exprobrare poterimus, in ipsorum confusionem, et Deum invocantes nostram innocentiam proferre: sed non ideo tamen licebit privatas iniurias persequi, et de inimicis poenas sumere. David itaque non leviter peccavit hac in parte tam dira Nabali tutique familiae innocenti minatus: cuius exemplo sapero nos oportet: ne passionibus nostris locum dantes, extra rationis terminos erremus, Danda itaquc opera ut in officio contineamur: quod fiet si nihil nisi Deo duce susceperimus: nam si vel tantillum a recta via deflexerimus, futurum est ut praecipitemur in avia loca, ex quibus vix emergere queamus. Malum itaquo praeveniendam est; et si nos labi contigerit, auxilium ab eo petendum qui lapsos sublevare potest: et si periculum evaserimus, pro virili nostra caveamus ne in aliud incidamus, diabolum scientes perpetuo excubare in insidiis, multasque rationes habere nos seducendi et prorsus excaecandi, ut a Domini timore avertat. Nae si

David quam consueverat patientiam in consilium adhibuisset, non tam temere proeessisset, sed Nabalem adiens de ipsius temeritate et de contumeliis eonquestus apud ipsum fuisset, ac satisfaetionem postulasset : sed quum se ab iracundia vinci passus esset, de morte non tantum Nabalis, sed aliorum innocentium cogitavit. Prophetamne vero, tamque excellentem Dei servum, et quidem electum, ut esset Domini nostri Iesu Christi figura, eo devenisse crudelitatis et furoris? At si tanto viro istud accidit, quid nobis futurum putamus, qui procul ab ipsius virtutibus absumus? Quamobrem tanto maior adhibenda nobis cautio est, ne a diabolo seducamur, et extra viam rapiamur, nostris passionibus cedentes: red fraenum illis iniiciendum est, et divini nominis metu cohibendae.

Accessit ad duo illa Davidis peceata etiam tertium, inanis nimirum Dei nominis assumptio, et inutile insiurandum. Notum enim est quam pretiosum Deus nomen suum habeat, ut nolit assumi a nobis nisi cum summa sobrietate et reverentia. David autem temere in iraeundia istud assumpsit: neque vero tamen ut haberet illud ludibrio, sicuti profani multi homines solent in iracundia deierare, et Deum blasphemis vocibus lacerare, ut se homines esse non meminerint. Ex quo apparet quanta sit passionum nostrarum vis in nobis excaecandis, ut licet integerrime vixerimus, tamen istiusmodi affectionum vebementia praeteritae virtutes omnes corrumpantur et destruantur. Quamobrem affectus nostri sunt ita fraenandi, ne modum excedant : et in primis tam sacrosanctum Dei nomen habeamus, ne illud umquam temere assumamus. Caeterum formula iurisiurandi qua David utitur, maledietionis impreeationem eontinet. Quum Rebraei aliqua imprecatione sese devovent, aiunt: Ita mihi Deus faeiat, et: Haec mihi Deus addat, quasi dicant: Ita me Deus uleiscatur, si peeco, aut si mentior : Davidis vero iuramentum aliquid habet peculiare: Dominus sic faciat inimicis Davidis. Sic multos videmus obliquis iurisiurandi formulis ad malitiam suam tegendam uti : quae tamen inania sunt effugia, et nullius momenti excusationes. Quidquid sit Davidem apparet nomine Doi abuti: quod sane tam in animo quam in ore debuit habere

sed longe alia ratione. Nam quum se vehementius iraeundia commoveri sentiret, et in graviores iras adversus Nabalem consurgere, Deum precari debuit, ut animi motus illos compesccret, et surgentem ignem exstingueret. Sic Dei nomen invocandum. Sed non ea ratione David illud invocat, qui totus ira exaestuans, ipsum potius videtur suae erudelitatis socium facere velle. Nam si pravis affectibus impulsi Doi nomen invoeamus, et illum adiutorem advocamus, nonne sacrosancta ipsius maiestas ea ratione polluitur, et in opprobrium venit? Quid