Prev TOC Next
[See page image]

Page 525-526

 

525 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXY. 526

diuturnam experiontiam quamdiu republicam administrarat, etiam habebat donum prophetiae, prophetas autem scimus fuisse vocatos Videntes, neque immerito, Deo ipsis revelante quae ahis occulta erant. Samuel itaque contrarium eorum quae viderat Deo revelante contingere animadvertens in magnas angustias coniectus videtur, et in maximis curis et angustiis fuisse: sed quas fide superasse ipsum non est quod dubitemus. Nam fideles hoc fundamento se sustinere oportet adversus istiusmodi tentationes, Deo non permittente ut statum ecclesiae videamus talem esse qualem optaremus, sed eam hostium pedibus voluti conculcari, et velut in nihilum redigi, patienter exspectandum Dei auxilium.

Sed altera ex parte Davidem audimus mortuo Samuele in Pharanis desertum confugisse, quasi Saul ipsum magis quam antea persequeretur. Etsi vero Davidis apes non a mortali homine pendebat, nihilominus tamen non exuerat omnem humanum affectum, ac proinde ipsum ex morte prophetae in magna moestitia fuisse versatum, minime bubium est, cuius praesentia quamdiu viveret multum adiuvaretur, et fides valde sustineretur. Sane fides nostra solo Deo niti debet, sed tamen si quem Dei servum viderimus fideliter officio suo fUDCtum, et Dei donis ornatum, qui salutis viam nobis monstrarit, cuius nota integritas et fides, magnum adiumentum est ipsius Dei dono ad fidem nostram confirmandam, et ad nos ad Dei cultum excitandos, ac licet in ipso non sit fiducia nostra reposita, singulare tamen Dei beneficium esse nobis concessum merito iudicabimus. Ac proinde si Deus ex terris illum ad se vocarit, non possumus non lugere et ipsius obitum graviter et moleste ferre. Sic igitur David quamdiu Samuel vixit se potuit illius praesentia consolari, morte vero illius graviter affici, et perturbari, quasi sublato illo per quem Deus bonitatem suam et misericordiam Davidi patefaciebat. Nihilominus tamen David nunquam despondit animum, neque in hoc certamine defecit, red constanter in sua vocatione Dei auxilium exspectans persoveravit, quod exemplum incitare nos decet, ut si Deus fideles suos servos a vivis evocet, quorum mortem aegre feramus, illos tamen homines fuisse ac perinde mortales, sed Dei veritatem in aeternum esse permanentem sciamus. Hanc ob causam Petrus 2. epistola dicit se dare operam, ut fideles sanam doctrinam ab ipso discant, quam postquam a vivis excesserit constanter retineant, et in ea firmi permaneant. Quemadmodum igitur fideles Dei servos oportet omnibus viribus eniti, ut veritas cuius testes sunt ac praecones post mortem ipsorum vim suam retineat, et ab hominibus recipiatur, sic etiam fideles auditores oportet scire morientibus fidis pastoribus, qui fidelem operam in docendis hominibus navarint, et quorum fides probe fuerit cognita,

non ideo tamen mori cum ipsis veritatem, quia nulli vanitat.i est obnogia. Atquo haec est victoria nostra, fides nimirum immutabilis, quin etiam nos infidelium Doi servorum morte magis ac magis oportet confirmari, quum eos videmus constanter doctrinam ad mortem usque retinuisse, et animam effiantes fidei suae testimonium exhibuisse, tanquam totius doctrinae signaculum. Idcirco apostolus in Epistola ad Hebraeos fideles admonet, ut meminerint praepositorum suorum qui loquuti sent ipsis verbum Doi, et eorum intuentes exitum conversationis imitentur fidem. Si quis enim in hac vita fidelem operam navavit in admonendis fratribus, et in salutis semitam adducendis, suae integritatis testimoniUm habet, et si moriens constanter fidei rationem reddiderit, doctrinae suae approbationem habet. Neque vero dubium est quin David Samuelis perseverantia plurimum adiutus fuerit, quum in desertum Pharanis secessit, de Dei promissionibus, quas per Samuelis ministerium acceperat, certior factus sit, et affiictiones quibus urgebatur lenitae sint.

Quod vero adiicitur, universum Israelem fuisse congregatum ut plangerent Samuelem eumque sepelirent, non opus est hoc tempore pluribus persequi. Nam quum in scriptura sepulturao patrum tam accurata fit mentio, satis est nos scire Deum voluisse hoc signum dare, quo in spe resurreetionis homines confirmarentur: si enim cadavera sine cura abiicerentur, homines spem futurae in posterum resurrectionis abiicerent, et velut in feras degenerarent, quasi cum corpore anima interiret. Sed quum cadavera sopeliuntur, terrae veluti quoddam depositum committuntur, donec plenum instaurationis tempus advenerit. Itaque sepultura semper occasionem praebuit cogitandi alum esse vitam post hanc. Licet vero non omnes ad hanc cognitionem venerint, Deus tamen in hunc finem eadavera sepeliri voluit. Caeterum ista narratio de Samuelis morte et ipsius sepultura videtur eo spectare, ut ipsum pro Domini propheta agnitum in ipsa morte seiamus. Quare quum universus Israel coaetus dicitur, veluti Dec faciente et tuba populum convocante ad Samuelis sepulturam: factum istud cerium est, ut honos haberetur mortuo, et testimonium fidelitatis ipsius praeberetur, et doctrinae ipsius pondus adderetur, Deoque ipsi debitus honor et gloria redderetur. Sed praeterea Davidi magnum hoc facto solatium allatum est, quum hostes suos vidit incredulos tamen et stupidos congregari ad Samuelis doctrinam suo testimonio confirmandam, et a Deo profectam testificandum. Saulem etiam hoc facto commoveri vehementer oportuit, et conscientiae morsibus stimulari, et hoc populi luctu de morte Samuelis redargui. Nam debuit cogitare regiae dignitatis gradum Davidi per Samuelis ministerium collatum opportere fieri ratum et irre-