Prev TOC Next
[See page image]

Page 521-522

 

521 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIV. 522

nostro pacem faciendam. Quam doctrinam David exemplo suo eonfirmavit, cuius modestiam nos considerare sic oportet, ut eandem imitari conemur, ne per nos stet quominus cum hostibus in gratiam redeamus et ipsorum turpitudo et furor sopiatur, quemadmodum certum est patientiam nostram praesentissimum esse remedium ad infestissimorum hostium furores exstinguendos. Quando igitur hostes nihil nisi sanguinem nostrum sitire, et nos ferro ae flammis persequi summa crudelitate viderimus, ne oleum camino addemus, sod potius patientiae remedium adhibeamus, ipsorumque furores exstinguamus.

Cuius rei exemplum in verbis sequentibus nobis proponitur, quum Saulem domum reversum audimus rebus pacatis, Davidem autem cum suis militibus in scum propugnaculum regressum. Saulis igitur conditio longe melior fuisse videtur, et desiderabilior quam Davidis. Nam hie in propugnaculo cum paucis militibus egenis aegre se tuetur, ille vero rebus pacatis a suis militibus colitur, et in summo honore ut rex habetur: otio et tranquillitate fruitur, rebusque secundis utitur. Yerumtamen qualem putamus eius conditionem quoin Deus iudicio suo persequebatur et . quem velut iniecta naribus fibula retrahebat a proposito, et exitio reservabat non immutata mente ipsius in melius? Sic Deus solet improborum hominum conatus frangere, et nisi furorem ipsorum fraugat, et in mitiorem animum commutet naribus iniectis fibulis coercere et contra voluntatem ipsorum alio trahere. Ita Sauli Domini manus iniecta est ut in Davidem saevire non posset, et domum redire summa sua confusione cogeretur. Davidi vero contra, euius deterior conditio videbatur, Deus otia fecit, et respirandi spatium aliquod concessit, ne perpetuis tentationibus et afflictionibus obrueretur. Nam etsi Saulem ad tempus placavit, tamen in suum prbpugnaculum reverti coactus est, quod sane non erat munitum aliquod castellum et rebus necessariis instructum, sod ut ante videtur spelunca in deserto, perfugium damarum et camelorum, in quam se David recepit quasi cum feris in rupium cavernis vel potius tanquam in sepulcro vitam ageret. Quae vitae conditio profecto miserrima fuit, sod in qua tamen Dei bonitatem experiri non desiit, quod illi aliquot dierum inducias concessit. Nos itaque, licet non semper rebus secundis fruamur, neque nobis omnia ex animi sententia contingant, sod in hac vita cum multis luctemur difficultatibus, et multis iniuriis et calumniis opprimamur, et fame, siti, aestu, frigore vexemur, sod ignominiam ac dedecus ab hominibus patiamur, et multis aliis istiusmodi incommodis vita nostra permixta sit, ne unquam tamen animum despondeamus, neque deinde misericordiae sensum et gustum amittamus, quae in omnibus difficultatibus et angusti.is praesens auxilium adferre et labantes erigere potest.

Sin vero Deus nobis otia fecerit, attente ipsius beneficia consideremus, et nobis applicemus, ut omnem tristitiam et afHictionem qua prememur spirituali laetitia vincamus, semper ammo nostro retinentes fundamentum istud firmum, Deum qui nos in tutelam swam recepit, nos nunquam deserturum, eiusque bonitatem eam else erga nos ut in ea conquiescere nos oporteat, et mundum ac omnes tentationes fortiter superare.

Sequitur deinceps Davidem non solum ad suum propugnaculum rediisse sod etiam deseendisse versus desertum Pharanis quod longius aberat a Iudaea, et a sanctuario in quo Deus praesentiam suam testabatur. Erat enim inter Aegyptum et Arabiam, quod Davidi grave fuisse est certissimum, quod ea ratione videretur a iudaieo populo recisus, et egsulare cogeretnr terra quam Deus Abrahami posteris possidendam et incolendam dederat, et assignarat. Porro promissiones omnes Israelitis factae a Deo, respiciebant D. N. Iesum Cbristum qui est earum perfectio, cuius David Brat figui·a; quare quum tanto beneficio infimi quique ex ipsa plebe fruerentur, et in terra habitarent quam ipsis Deus dederat et quae regnum spirituale repraesentabat, David autem caput et figura promissi regis eadem exsularet, et quidem non ad aliquod temporis momentum, sod per longum temporis spatium, adeo quidem ut videretur omnis illi adempta spes reditus, horrenda fuit sane tentatio, qua non parum fuisse perturbatum Davidem verisimile est, quum a Deo tam graviter exerceretur. Sed non tamen isti tentationi David succubuit, sod fide superavit. Quam ob causam Psal. 11 suis ipsis hostibus insultans ait: In Domino condo, quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passerem. Sane hostes Dei multis quidem cavillis ipsius servos lacessunt et infesto animo ad mortem persequuntur, et coelum ipsum terrae miscere, et a fundamentis terram convellere velle videntur. Sed in Deum oculi sunt coniicendi qui momento suorum hostium consilia dissipare et conatus frangere potest : et idcirco David so ipsum hac meditatione consolatur et erigit. Dominus inquit in templo sancto suo, in coelo sedes eius, oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant ilios hominum. Non igitur immerito se in Domino confidere dixit quem tanquam clypeum excipiendis omnibus hostium ictibus opponit. Et sane diabolus iaculatur in nos ignea tela, ut monet Paulus, et mille artes habet nocendi quibus singulis momentis obrueremur: nisi Dei virtute et potentia tegeremur et muniremur. David autem rationem nos doeet qua possimus armis istis muniri: nempe ut clypeum assumamus fidei quae in Dei promissiones recumbit. Nam si hoc clypeo tecti fuerimus, facillime hosti nostro insultabimus, et tentationes

I omnes superabimus. Ac licet mundus ipse conspiret