Prev TOC Next
[See page image]

Page 505-506

 

505 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIV. 506

nee voluit nee potuit. Praeterea ex vetere illo proverbio quo se David tuetur, utilem doctrinam colligere debemus ; duo enim simul coniungit, iniquitatem quac ab iniquo exibit, et se propterea mahus in Saulem non iniecturum. Itaque quum nos iniquos non esse declarare voluerimus, ne consuetis excusationibus utamur, quare prior ille nos sit aggressus, nos cunetis bone velle, sod etiam lacessitos oportere vim vi repellere, non esse improbis in nos saeviendi dandam oecasionem, ululandum necessitate quadam esse cum lupis. Sed contra potius improbum esse eum sinamus, qui else velit: nos vero Deum a nobis in omnibus ten tationibus constantem obedientiam requirere persuasum habeamus, et eidem sponte obtemperemus. Atque hie usus est proverbii illius antiqui quod David usurpat, nempe licet ab improbis provocemur, et velut in praedam ipsis cedamus, licet nos illi stimulent, et extra rationis terminos si possint eiieiant, nunquam tamen mandatorum divinorum obliviscamur, et ne istis similes fiamus a quibus ad malum sollicitamur, et quibus Satan veluti torribus ignitis ad nos ad malum inducendos abutitur, et no unquam labefactemur. Sane doctrina haec, fateor, nostris affectibus et naturae valde repugnat. Nam etsi naturam angelicam induissemus, facillime tamen improbis nos lacessentibus corrumpimur, etiamsi Dei voluntatem sequi nobis proposuerimus, ut simillimi videamur procellis modo in hanc, modo in illam partem sese inclinantibus. Adeo ut reverentiam quae Deo debetur, et rationem quam antea acceperamus cum aequitate et patientia tradamus oblivioni, et in hoc plerumque homines labuntur. Sed istis omnibus ex opposite Davidis exemplum sequendum est, non quale hie nobis describitur : sod quale etiam ipse in P8alm18 proponit, se nempe diligenter observasse improbos, et quo procliviores in vitia animadvertit, eo etiam diligentius se in timore Dei continuisse. Quamobrem quo procliviores sumus ad affectus pravos, improbis occasionem nobis praebentibus, discamus fraenum iniicere nostris cupiditatibus, et quo magis furorem suum improbi despumaverint, eo magis nos Dei voiuntati subiiciamus, et praeterea norimus non esse nobis tantum adversus ipsos luctam quum nos adoriuntur, sod etiam adversus superiores potestates: quemadmodum D. Paulus docet Epbes. ap. 6, quum ail, non esse nobis luctam adversus sanguinem et carnem, sod adversus mundi dominos, rectores tenebrarum saeculi, et spirituades malitias. Quare quum adversum nos insurrexerint improbi homines, et faucibus apertis tanquam leones aut ursi nos deglubere velle videbuntur, sciamus non proprio ipsorum motu id fieri (licet improbi malitia sua ad malum ferantur, cuius olim coram Deo rationem reddituri sunt), sod altius assurgen-

dum, nempe instrumenta esse illos diaboli quibus ad impatientiam nos impellit, ac proinde Do adversus Doum obloquamur, et ne in furoris oxcessum praecipites feramur. Sed ad afflictionum nostrarum originem adscendamus. Nam si adeo stolidi et stupidi fuerimus, ut in its a quibus provocamur haereamus, perinde nobiscum agetur atque cum canibus qui missum lapidem arrodunt, et ex iracundia spumant, non tames manum eius qui lapidem misfit inspicientes. Atque ea plerumque est omnium hominum natura qui lacessiti ab aliquo non respieiunt cuius impulsu id fiat, nempe Satanae principis ipsorum. At lucta spiritualis talis est ut longe suporet quidquid in oculos incurrit, aut quaecunque damna in his terris pati possemus, ac proinde cavendum summopere est no malum malo compensare, sod contra potius oculos ad Deum convertere, et patienter ipsius auxilium expectare studeamus, cum metu et reverentia fortitudinem animi petentes ab ipso, ut quibuslibet tentationibus et insultibus resistere queamus. Hac ratione de hostibus spiritualibus victoriam semper reportaturi sumus, si doctrinam istam ad usum revocaverimus, et ut omnibus tentationibus resistamus, haec duo capita simul coniunxerimus, quoniam iniquitas ab iniquo proficiscitur, ne ad malum incitemur, et ne manus nostras sanguine polluamus, no ultionem adversus oos expetamus qui occasionem praebuerint, et ne speciosis rationibus iniustitiam tegamus, ut plerumque ingeniosi sent homines in quaerendis istis effugiis, quum de causae aequitate et bona fama retinenda quaestio est. Sed hoc principium retinendum est Deum hominum turpitudinem detegere, Hoot mortalibus creaturis occulta sit. Procul igitur a nobis facessat fucus omnis quo iniquitates tegamus, et ad Deum cum omni humilitate accedamus, veniam ab ipso consequuturi. Parum enim esset eoram hominibus absolvi si coram divina maiestate rei essemus. Et quid enim homines iuverit coram Deo condemnari, ut ab hominibus aestimentur et magni fiant2 Et quid hominum malitiam et improbitatem imitari proderit, et sese illis socium adiungere, quos horrenda maledictio manet.

Et hactenus de istis. Sequuntur illa Davidis verba : Post quem processit rex Israelis? quem to persequeris? persequeris canem mortuum, persequeris pulicem unum : quibus verbis obiicit Sauli nullam ipsum habere iustam occasionem metuendi sibi a Davide, qui fideliter et modeste se semper erga ipsum gessit, ita ut nullum officium possit desiderare

nullas se copias eollegisse, nulla consilia adversum ipsum agitasse. Et idcirco se mortuo cani et pulici comparat. Equidem fateor hypocritas et simulatores et qui maxime iniurii fuerint, tandem deprehensos, mitissimos et lenissimos videri, vulpes imitates quae