Prev TOC Next
[See page image]

Page 497-498

 

497 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIY. 498

laxis habenis dari, imo ad nocendum magis ac magis exacui: istis inquam pigmentatis rationibus multi vindictae cupidum animum, et malum malo compensandi studium tegunt. Atqui media quaedam inter ista via est, quam David ipse exemplo sue nos hic docet : primum enim malum quod a Saule accepit eompensavit, neque tamen propterea pepercit ipsi, et adulatus est, vitiumne ipsius texit, ut multi solent regibus adulari, et foris blanditias faeere, quum tamen intus arrogantia turgeant, et stomacho pleni sint, et ad tempus dissimulantes occasionem se ulciscendi quaerant. Yerum David ut fuit patiens in fercndis iniuriis quae ipsi a Saule inferebantur, et privatam vindictam noluit exercere, tamen ex altera parte non potuit aulicis adulationibus Saulem demulcere, inquiens: Domine rex, multum me tibi debere fateor et non habere occasionem de to conquerendi, peccasso me adversus tuam dignitatem agnosco, sod to mei miserere, et quidquid peccatum est condona : nam istiusmodi voces Deo displicuissent, et vitiurn in virtutem commutassent. Magis igitur sincere David, qui Saulem a crudelitato dehortatur, et admonet ne adulatoribus aulicis et calumniatoribus amplius aures faciles praebeat. Dum autem illurn officii admonet etiam accusat, et de praeteritis iniuriis arguit, nam Saulem a Davide abalionaverant incendiarii illi aulici, qui novas semper accusationes adversus Davidem in ipsius aures ins usurrabant. Primum igitur David Saulem crudelitatis incusat, qui adulatoribus aures praebuerit: deinde innocentiam suam tuetur, ac proinde istis rationibus David Saulis iracundiam coercere, et virus retinere pro viribus conatur.

Ideoque ad Deum ipsum summum iudicem provocat, quum ait : I udicet Dominus inter me et to et ulciscatur me Dominus ex te. Quasi dicat: Ego ad Deum patronum et defensorem meum confugio, ego innocentiam meam testor, ego tuis commodis et utilitati studui, to ipso probe nosti, testes sunt oculi tui, to vero me crudeliter innocentem persequeris. At non me tantum, sod ipsum Deum petis, futurum olim iudicem ac vindicem, summa cum tua confusione, quod meae integritatis meique candoris et fidei rationem nullam habeas. Tu igitur si sapis et nisi summam eonfusionem in tuum caput deducere vis, ab istis iniuriis abstine, et ab istis adulatoribus recede. Hine itaque diseimus licere nobis integritatem nostram et innocentiam tueri, et apud hostes nostros defendere, ipsorum peccata demonstrantes, et accusantes. Nam quum scriptura nos patienter iniurias ferre iubet, non vult tamen hostibus et improbis hominibus adulari, aut saeviendi occasionem praebere. Sed tamen patienter iniurias fern e, et ita quidem ut quemadmodum monet Dominus noster Iesus Christus, si quis in dexteram maxillam nos ceciderit obvertamus ei et alteram,

aut si quis tunicam acceperit, dimittamus ei etiam gallium. Quae tamen verba non sunt ita nude et simpliciter, ut sonant, aceipienda, sod ita ut ex illis discamus affectus nostros velut iniectis habenis coercere, et ne ulcisci nos velimus quum iniuria aliquis affecerit, aut spe frustrarit. Quae quum ita sint danda nobis est omnis opera ut illatas iniurias et contumelias patienter feramus, sod ita tamen ut vivis admonitionibus adversaries nostros vincere non ultionis appetitu conemur, et nostram patientiam sic admirari cogantur, ut ad Deum se convertendi ex illa capiant occasionem. Nam obsecro quis scopus et finis patientiae nostrae debet alius esse quam ut miseras animas, et perditas lucremur, et ad salutis viam revocemus qui procul aberrabant? At si viris improbis adulemur et mala ipsorum dissimulemus, certum est proditores nos ipsorum esse, et in inferorum abyssum a nobis magis ac magis immergi. Quamobrem sciamus nos non posse melius malum bono compensare, quam hostibus exprobrantes iniurias quibus nos affecerunt, modo tamen ad hunc scopum collimemus, ut vitia sua agnoscentes, et sibi in illis displicentes, vera poenitentia ad Deum convertantur. Caeterum falsis accusationibus apud reges aut principes, aut alias quosvis delati, demus operam, ut innocentiam nostram re ipsa patefaciamus. Nam quod plerique multum laborant in se multis verbis sollicite excusando, fore fit, quod innocentiam suam, et integritatem vix possint ipsa experientia notam facere, et tueri. Sumus igitur plerumque diserti et eloquentes in amplificandis iniuriis, quas accepimus, et multorum verborum lenocinio iusti esse volumus : sod non animadvertimus istiusmodi excusationes tam anxias, tamque sollicitas, magis ac magis nostram turpitudinem detegere. Davidis igitur exemplum imitemur et innocentiam nostram verbo tueamur, ac de iniuriis nobis illatis veritatem iudicem faciamus, et vitam nostram tanqum obsidem nostrae integritatis et fidelitatis demus.

Et de istis hactenus. lam vero severam illam Davidis obtestationem ad divinum iudicium Saulem revocantis expendamus. Nae summa et praecipua est ista fidelium consolatio, quum Deum sibi persuadere possunt in coelis patronum se habere, quum ab hominibus in terris iniuste fuerint afflicti. Nam quae causa est illius animi impotentiae quae homines ad vindictam inflammat, ut nullas iniurias ferre possint, nisi opinio illa quae ipsorum animas occupat, nunquam adventurum tempus ultionis? Haec sola cogitatio tantopere homines commovet et ipsorum affectus ad tantam violentiam excitat, ut se homines obliviscantur et modestiam omnem rationemque abiiciant. Sed si ad Deum usque assurgere noverimus, et certo nobis persuadere ultorem iniuriarum fore, et causae nostrae defensionem suscepturum, neque imitaturum terrenos iudices, qui se 32