Prev TOC Next
[See page image]

Page 493-494

 

493 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIY. 494

suisset, non tamen il)si videretur satisfacere potuisse. Sod praeterea quern Davidi struxit insidias, et incauto vitam eripere conatus eat, non destitit eum David omni obsequio et officiis prosequi, et quum malitiose Saul ipsum irridens, et dedecore afficiens filiam ipsi desponsatam tradidisset alteri, non tamen ab officio Davidem ista dedecora et iniuriae dimovere potuerunt. Iam vero quum Saul ad mortem ipsum persequeretur, et miserum, innocentem, patria expulsum, et extorrem testa lutoque insectaretur, et collecto adversus ipsum exercitu ipsius mortern quaereret, coelumque terrae misceri mallet, ut adversus Davidem consilia sea exsequeretur, profecto satis iusta Davidi illata videbatur occasio (si qua iusta potest esse in hominum malitia) iudicandi se satis multa passum, imo nimia patientia adversus Saulem usum. Sed tamen omnibus illis rationibus David ab officio dimoveri non potuit. Nos itaque si laesi ab aliquo gravissimis iniuriis fuerimus: Davidem eogitemus gravioribus laesum a Saule: quibus tamen David abduci non potuit, ut a divino mandato vel latum unbuem recederet. Ac proinde Davidis exemplo coram Deo iudicatum iri, cuius eo tempore non fuit tam claris documentis mens illustrata quam hodie nostra est, qui exemplum Domini nostri Iesu Christi habemus, ad quod nos oportet conformari. David quidem fateor Samuelis unctus ministerio fuit Domini nostri figura, ut saepe iam ante dictum eat: verumtamen non potuit suo tempore David Iesum Christum Dominum nostrum sic intueri ut bodie nobis exhibetur, agnus nimirum qui os non aperuit quum ad lanienam traheretur, et omni genere contumeliarum obrueretur. Nos igitur hodie docemur capiti nostro conformari Iesu Christo, qui nobis proponitur tanquam exemplar imitandum. Quamobrem omnis excusatio nobis adimitur, nisi passionum nostrarum violentiam omnem of turpitudinem sic cohibeamus, ut Deo nos placide subiiciamus, et non tantutn ab omni vi et. violentia abstineamus, sed etiam malum bono compensemus : et hoc quidem fateor non sine magno certamine posse a nobis perfici.

Nam et ipse David quum a suis militibus urgeretur ad Saulem interficiendum , commoveri quodammodo potuit, et aliquid bumani pati, quod quidam intelligunt quum dicit: quispiam dixit mihi quasi animus Davidis ipsum ad Saulis necem cohortatus esset, quae tamen expositio videtur aliena

siquidem aliunde ipsum sollieitatum fuisse scimus, et ipsum, undecunque sollicitatus fuerit, omnem iracundiam et vindictae cupiditatem deposuisse, qua poterat ad Saulis crudelitatem ulciscendam excitari. Sed tamen quum in nobis aliquam istiusmodi luctam, et contrarios affectus sentimus, quibus impedimur ne primo ietu nos ad D.ei voluntatem verbo ipsius patefactam componamus, fortiter ad-

I versus DOS ipsos certandum est, et vis nobis ipsis adferenda, donee , senses omnes nostros et affectus domuerimus, et captivos duxerimus. Istud autem fiet si ad Deum ipsum assurgamus, et voluntatem ipsius intueamur. Quaiudiu enim in hostss nostros intuemur licere nobis omnia existimamus, et integritatem nostram cum illius malitia qui nos persequitur, comparantes iniuriam fieri nobis arbitramur, nisi vim vi repellendi, et hostem ulciscendi nobis potestas fiat: nam vel ipsos ethnicos videmus virtuti adcripsisse, si quis iniuria provocatus illam depelleret, et vim vi repelleret, fortem, inquam, et magnanimum istiusmodi virum dixisse, qui per ignaviam sibi fieri iniuriam non pateretur. Quamobrem quamdiu in homines oculos intentos habuerimus, licere nobis arbitrabimur bonam causam quacunque ratione defendere, et de hostibus iniuriam inferentibus vindictam sumere, sed quum ad Deum usque assurrexerimus, et verbo ipsius praescriptum officium inspexerimus, omnern illam opimonem ex ammis nostris tolli necesse Brit: ac proinde scire debemus mundo licet nobis applaudente, nihil tamen nos promovisse, si ab eo, q.ui solus iudex noster est eondemnamur. Nam quid obsecro iuvabit nos sexcentorum, ut ita dicam, mundorum applausus, si summi iudicis Dei sententia iudicamur? Atqui omnes a maximo ad minimum coram ipsius iudicio sisti oportet. Quamobrem ad passionum nostrarum vim et violentiam coercendam ad Deum, cui omnes devincti sunt, assurgere nos oportet. Nam si dixerimus quid debeo, aut qua in re isti devinctus sum qui ingrates est, qui me iniuste persequitur, quern ego nulla unquam iniuria affeci, quern potius quibuscunque potui beneficiis cumulavi, quum mercedem pro tantis beneficiis rependit, et multa istis similia, quae bomines praetexunt suis affectibus : sciamus tamen irrita et inania coram Deo fore. Nam etsi hosti vel adversario non devincti simns, Deo tamen hoc debemus quem sufficit hoc Dos iubere: facesssant igitur istiusmodi exceptiones adversus Dei verbum, quibus causam nostram agere, veluti eoram mortali solemus. Sed potius animis nostris infigamus nobis cum Deo negotium esse, qui maiestatem seam in tanto pretio apud nos esse vult, ut acceptas ab ahis iniurias ipsius amore condonemus. Nam quum iubet nos hostibus iniurias remittere, non ea ratione facit quod improbi aunt et crudeles, sod quod ipsius creaturae suet, quorum malitiam ipse potest commutare, suaeque misericordiac locum facere. Nostrum vero non est eorum exitium expetere, quorum salutem procurare debemus. Sic igitur Dei babenda ratio, et ad ipsum assurgendum ut aciamus gratum illi esse istud officium, et tanquam boni odoris sacrificium acceptum ipsi esse, quum hostes nostros diligimus, et ipsos ulcisci non expetimus, sed potius malum bono compensare studemus.