Prev TOC Next
[See page image]

Page 491-492

 

491 HOMILIA LXXXVI. 492

dixi enim : Non extendam manum meam in Dommum meum, quia Christus Domini est. 12. Quin potius, pater mi, vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea : quoniana quum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in to : animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: to autem insidiaris animae meae ut auferas eam. 13. Iudicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex to : manus autem mea non sit in te.

Hesterna concione didicimus non sufficere si a malo abstineamus; sed etiam omnem adhibendam operam et. diligentiam ut labentes erigamus, et prava consilia agitantes pro viribus impediamus: et in primis no nos ullis rationibus verborum velenociniis a recta via deduci, aut ad malum trahi sinamus. Istud autem exemplo Davidis addiscendum monuimus, qui non modo manus a Saul hoste licet infestissimo abstinuit: sed suorum etiam commilitonum animos fregisse dicitur, qui tamen speciosis niti rationibus videbantur, et magnopere Davidem stimulabant. Nam aiebant Saulem in Davidis manus divina providentia incidisse: tempus advenisse quo semel ex tot miseriis et calamitatibus liberarentur: denique Deum finem malorum Saule caeso ipsis proponere. Sed istis non modo non commoveri potuit ad ipsi manus inferendas, sed contra fortiter restitit, et consilia ipsorum et ammos sanis admonitionibus et cohortationibus fregit. Ex quibus apparet fidelium Doi servorum officium esse non modo puras a scelere manus habere, sod etiam malo pro viribus resistere. Circumstantias autem istius faeti si expendamus, eo admirabilior eius virtus apparebit. Nam, ut ante diximus, David metuere poterat, ne per tucnultum adversus se socii insurgerent, pertaesi tot malorum diuturnitate, quorum finem nullum vidcbant, et quotidie in ipsius mortis faucibus versabantur: Davidemque tot malorum autorem aut occasionem a medio tollerent. Haec ille quidem satis animadvertebat, sed non ideo tamen ab officio dimoveri potuit quin Dei praeceptum imploret. Nos itaque, licet tumultum aliquem aut seditionem metuamus in officio pergentes, ne propterea malo resistere, et nobis ipsis habenas iniicere desistamus

licet ii a quibus sollicitamur furorem suum despument : sod pro viribus malo nos opponamus : et nos erga eos qui furioso impetu feruntur modeste geramus: et a rationis limitibus aberrantes revocemus in viam, et ad aequitatem quos aestus iracundiae praccipites abripit.

Et de Davide satis dictum esto: deinceps etiam expcndamus quo modo nos adversus ipsos hostes nostros gerere debeamus. Ruum enim vocem istam evangelicam audimus, non esse malum malo comperisandum, neque vindictam appetendam, pacem

vero contra modis omnibus quaerendam, animasque nostras in quiete et silentio possidendas, etsi nos isti doctrinae subiici aequum esse iudicamus, Deumque nihil nisi iustum praecepisse fateri cogimur, hoc tamen a natura nostra nimis alienum esse censebimus: ac proinde non posse illam in hune ordinem cogi : ac proinde licet ab omni iniuria possimus abstinere, nimis tamen duram esse, imo prorsus intolerabilem hominibus conditionem impositam a Deo, malum bono compensare. Atque istis speciosis rationibus absolvi nos existimabimus, aut aliis istiusmodi, non posse patientiam nostram eo usque domari a nobis, ut eos amare qui nos oderunt possimus, vel nos persequentes beneficiis vincere, neque precari pro maledicentibus famamque nostram lacdentibus. Atqui Davidis exemplo doctrina illa confirmatur, quem sane non ignoramus minime fuisse ferreum aut saxeum, sed hominem iisdem quibus nos affectibus et passionibus obnoxiuni: sed ille tamen suos affectus ita domuit, et se erga hostem infensum ita gessit, ut malum bono compensarit. Quamobrem istiusmodi excusationes semel facessant, quas ut frivolas et inanes Deus condemnat : et vitium potius natura nobis innatum agnoscentes, remedium adversum illud quaeramus: et quandoquidem natura pleni sumus arrogantia, superbia, fastu et stomacbo: Deum precemur ut nos saneto suo spiritu regat, et cam animi fortitudinem et magnanimitatem iniiciat, qua fortiter casus omnes adversos feramus, et quidquid nobis imponere voluerit patienter subeamus: causamque nostram in manus ipsius reiieiamus, quemadmodum nos Petrus docet, et David exemplo suo erudit, ut affectuum nostrorum nimiarn violentiam et impetum fraenare possimus.

lam vero Saulis erudelitatem et immanitatem expendamus, qua Davidem insectatus est. Nam ut sumus natura diserti et eloquentes hostium nostrorum malitiam exaggerare et amplificare possemus, in iniuriis exponendis, quibus ab ipsis affecti fuerimus, et facillime ex musca elephantum fecerimus, quod a natura nimis sui amante et delicata proficiscitur. Atqui certum est vix hodie quemquam inveniri posse magis improbum, magis immanem et crudelem, magis denique ingratum et magis implacabilem, quam olim fuit Saul Davidis respectu. Nam qualia quantaque eius fuerint benefacta, in totum populum et regionem quam vitae suae periculo David servaverat, adeo quidem ut ipsi Saul sceptrum et coronam deberet: praeterea qualia fuerunt in Saulem privatim collata beneficia quum furiosum ipsum, et a malo Domini spiritu vexatum David citharae cantu sedavit et composuit, fidelemque ipsi operam navavit : quibus omnibus nominibus Davidi devinctus erat, et se totum debebat, adeo quidom ut si pro ipso eenties vitam expo-