Prev TOC Next
[See page image]

Page 477-478

 

477 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIII. 478

videntur in illas sese de industria magis ac magis immergere, velut in fasciculum colligentes quaecunque a Dei gratin et favore posaunt ipsos abducere, et in abyssum tristitiae detrudere, ut tandem in desperationem veniant; et nullum amplius locum relinquant consolat,ionibus ex evangelio depromptis, neque precibus ad Deum confugiant. Itaque desperationis pleni solent eiulari, me miserum, o me perditum, o me a Deo reiectum. Sed quae causa est istius perturbationis et desperationis, nisi quod ipsimet sese in laqueos istos ultro inducunt? Alii vero fanatici homines, quum aliquas rerum mutationes sentiunt, tanquam prophetico Del spiritu pleni, nescio quae sibi somnia fingunt, quibus magis ac magis implicantur, olim a Dee meritam suorum factorum mercedem recepturi. Davidem vero Vi demus in illis suis caiamitatibus a gratiae Del cogitatione non recessisse: neque sea mala graviora fecisse, neque sibi ad Dei gratiam precibus sollicitandam aditum praeclusisse, sed ad Deum semper assurrexisse. Neque vero sane humanum opus istud fuisse dicendum est, sed divinum potius , siquidem Deem oportuit sancto sue spiritu Davidem regere. Yerumtamen etiam agnoscamus Deem non esse tentandum, neque gratiam ipsius nostra neoligentia sufi'ocandam. Idcirco Paulus fideles hortatur, ut salutem suam cum timore et tremore perficiant: quod Deus sit in nobis. Quid vero Paule dicis, oportere fideles salutem suam perficere, quod omnes liumanos vires longe superat? At non ipsi salutem nostram perficere iubemur, sed of'ficium quisque suum facere. Nam et ipse Paulus docet superbiam maximam et arrogantiam fore, si nos ipsos salutem nostram facere posse crederemus. Quid its vero? Nempe quod a nobis ipsis nibil possumus, sed Deus omnia in omnibus facit. Quamobrem agnoscamus nos a nobis ipsis nihil posse, quando quidem natura sumus ad omne bonum inept.i : sod Down in nobis operari. Quare nos ipsi offeramus, et quum propius accedit, ne a.b ipso resiliamus.

Caeterum hie iterum erga Davidem notanda providentia divina. Nam Davidis quidem hominum opinione desperata saIus erat, et de ipsius vita conclamatum : sed illum tamen Deus variarum calamitatum examini its subiecit, ut mane sea protexerit. Nam, obsecro, quid impediit quominus in Saulis, tam numeroso exercitu instructi, manum David veniret, quem sexcenti tantum viri comitabantur? Quid enim tam pauci adversus tantam multitudinem? Sane David etiam idcirco non se ad praelium apparavit: sed omnem salutis suae spem in latibulis et fuga eonstituit. Deum igitur mane sea texisse Davidem apparet, et Saulem excaecasse : quod pluribus locis David agnoscit: nullamque sibi salutis spem superfuisse fatetur, nisi in umbra Domini. Quamobrem arcanam Dei providentiam suspiciamus,

suorum salutem promoventis et pro ipsis vigilantis, quamdiu illi vel dormiunt vel incautius agent. Nam, exempli gratia, David quidem rationem aliquam evadendi sequutus est, quum dicitur ab uno rnontis latere fuisse, Saul autem cum suis militibus ab altero : adeo ut semper alter alteri esset ophositus, verurntaruen quum tam numerosus esset Saulis exercites, potuit totum montom circumdare, viamque Davidi praecludere, et intra montis faeces claudere: ac proinde non sea vi Davidem evasisse, sed tanquam a sepulcro eductum fuisse apparet unius Dei praesidio. David enim in humanis rebus aliquod praesidium quaerens, nullum aliud praesentius babuit quam sese in speluncam abdere, et latebris illis vitam tueri, sic tamen quasi vivorum consortio expulsus, quemamodum supra vidimus, quamobrem quum Deus illum ex t:antis periculis eripuit, non tantum a morte, sed a sexcentis mortibus liberavit. Et species quaedam resurrectionis fuit eductio illa ex spelunca tanquam a sepulcro, et vitae restitutio. Ac sane quid miseris Dei filiis fieret, nisi Deus illorum misereretur ? Nae ipsorum conditio reliquarum omnium creaturarmn longe deterior esset. Imo quid omnibus animantibus, et rebus omnibus creatis fieret, nisi Deus sea providentia mundum rcgeret? Neque enim fortuito pluviae deeidunt: neque temere arbores fructus sues producunt, neque terra gramen profert, nisi quatenus Deus sea providentia semel illis vim inditam fovet, et sea providentia regit, atque benedicit. At si Dei providentia in res illas inferiores fertur, qualem erga filios fore illam arbitramur? Et quoniam diabolus hostis humani generis infensissimus, et multis ad nocendum artibus instructissimus, semper aliquid adversum Dei filios molitur, quid miseris nobis fieret, nisi Deus sea bonitate nos in seam clientelam et praesidium reciperet? Quamobrem quae de Davidis defensione dicuntur in nostrum usum convertamus, nobisque singulis applicemus.

Admiranda fuit autem in eo divina providentia, quod repente Saulis exercitus a Davide persequendo alio est avocatus. Nam allatus ad Saulem nuntius dicitur de Philistaeorum in iudaicam regionem a.dv entu : qua ratione Deus consultum Davidis saluti turn voluit. Nam hominum opinione nulla Davidi salutis,apparebat via, nullis viribus, nulli industriae locus erat reliquus, sed omnino moriendum et fortiter occumbendum erat, Di vivus in Saulis manus venire laniandus et discerpendus voluisset; ut mirum videri non debeat, quum se mortis periculis circumdatum fuisse dicit, et de vita desperantem, ad Deum unicum redemptorem accurrisse, et so totum ipse permisisse. Sed interim Deus ilfum miraculose liberavit: suscitatis Philistaeis, nihil minus tamen quam de ipsius salute cogitantibus, quem cane peius et angue odorant, et quern laniare voluissent. Yerumtamen Deus illis