Prev TOC Next
[See page image]

Page 433-434

 

433 IN 1. LIB. SAMUEL. CAP. ggII. 434

quod occidisset Saul sacerdotes Domini. 22. Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, quod qwevm ibi esset Doeg Idumaeus procul dubio annuntiaret Sauli: Elgo sum reus omnzum animarum domes patris tui. 23. DZa,ne mecum, ne timeas: si quis quae= siverit animam meam, quaeret et a6mam team, mecwmque servaberis.

Tristem et lugubrem historiam explicandam aggredimur: quod tanta tamque lugubris confusio rerumque omnium perturbatio ecclesiam Dei infestarit, ut rex ipse, quem Domini nostri Iesu Christi figuram esse oportebat, sacerdotium, alterum etiam divinae gratiae testimonium, abolere conatus sit: Deus enim declaraverat populum israeliticum fore ipsi regnum sacerdotale: quibus duobus velut erectis vexillis se huius populi ducem et imperatorem Deus esse declarabat : quorum alterum erat regia autoritas, alterum vero sacerdotale munus: quibus tanquam duabus imaginibus venturus olim summus ille rex et sacerdos Dominus noster Iesus Christus repraesentabatur. Equidem fateor in Saule non fuisse adhuc impletam promissionem, quandoquidem sceptrum oportebat in tribu Iuda confirmari. Quapropter usque ad Davidem Deus non perfecte declaraverat se velle populum habere in rege speculum, in quo redemptorem intueretur, et se in promissi Messiae et redemptoris spe foveret. Yerumtamen quum unctio Sauli fuerit communis cum sequentibus regibus, quae tamen in ipso fuit abolita, Deus iam turn populum coepit docere, se tandem regem populo daturum mansuetudinis et clementiae plenum, qui populum in pace retineret et servator ipsius esset. Sic igitur Deus ista duo vexilla et signa in ecclesia sea erexit, in quae singuli fideles sensus suos converterent, et quibus tanquam columnis fides ipsorum fulciretur, sacerdotium, inquam, et regnum. Atqui Saulem regem, quem Domini nostri Iesu Christi figuram esse oportebat, videmus sacerdotale munus pro viribus evertere moliri. Quale, obsecro, miseris illis hominibus obieetum est oflendiculum, qui solas umbras legis habebant, et quidem obscurissimas, ac proinde non tam evidentem cognitionem habebant quam quae nobis hodie per evangelii praedicationem allata est? Nae perinde hie, accidit, ac si se ipsum Iesus Christus discerpsisset: de figuris loquor legalibus. Nam regem et sacerdotem oportebat mutuo inter se vinculo indissolubili coniunctos vivere, quasi duo gratiae divinae pignora, venturum olim nimirum indicantia quem in salutem totius populi Deus promiserat. Itaque tam horrendo Saulis facto videbatur vehementer concuti Dei filiorum fiducia, et in eam confusionem adduci, ut ex rationis bumanae sense Deum arbitraretur fidem ipsorum lusisse, et Calvini opera. Vol. XXX.

illusorium ac ridiculum esse vel ad sacerdotalem dignitatem, vel ad regiam autoritatem respicere.

Deinde ex alia parte considerandum, quomodo Deus tam borrendum factum admitti permiserit, quod non sine causa tamen aceidit. Hine igitur multa nobis expendenda, ut Dei iudicia agnoscamus, et reverenter adoremus, quae senses nostros et humanam omnem rationem superant. Hanc historiam qui loget incogitanter, non revocabit in memoriam quae superius dicta sunt, oportuisse Dei decreto sacerdotium ex domo Heli adimi : et ad alum familiam transferri : et familiam Heli, quae Dei tabernaculum tot flagitiis et pollutionibus infecerat, sic deprimi ut ad necessitatom stipem emendicandi redigeretur, et tanquam mercede conducti stipendium acciperent Heli posteri, ad quos sacrae omnes oblationes pertinebant. Hane igitur iampridem sententiam Deus tulerat a qua totum illud tempus fl.uxerat quo Samuel vixerat, et deinde quo Saul regnarat, quo toto tempore nulla dum facta in domo Heli mutatio fuerat, ut inane Dei decretum et frivolum nuntium fuisse videretur, Deusque decreti sui oblitus, et non serio loquutus. lam vero 85 sacerdotes interficiuntur, et iussu Saulis uno die perimuntur. Porro quamquam Saul sacerdotibus necem inferens nihil minus quam de Dei voluntate perficienda cogitabat, et non ipse obtemperabat, eius tamen arcanum consilium exsequebAur, et stupenda quadam ratione implebat. Qua in re arcana Doi eonsilia nos adorare et venerari convenit, quae tam arcana et profunda Bunt, ut captum humanum omnem superent. Yerumtamen ex illa familia quidam, nempe Abiathar ad Davidem fugit, ut Dei sententia nondum plane impleta videatur. Nam si Davidis regnum perpetuum fuisset, Abiatharus sacerdotio munerandus videbatur, quod ex illa sacerdotum familia Bolus superstes evasisset, et David etiam illi pollicitus hoc fuisset. Sed Deus tandem quod opus coepit perfecit. Nam accidit ut Abiathar conspirationis Adoniiae particeps factus, sea dignitate exciderit, et abrogatum sit illi sacerdotium et ad Sadochum translatum, qua ratione et Dei iudiciis via. facta est. Caeterum licet Deus tantam sacerdotum stragem fieri permiserit, tamen in maiorem Saulis confusionem cessit, ut solent impii suam condemnationem accelerare, et divina iudicia in suum caput accersere, et quasi ipsis occurrere: Deus itaque voluit Saulem co impietatis et saevitiae labi, ut cities mercedem suam reciperet: quam deinceps non longo post tempore accepisse ipsum videbimus. Praeterea Dei consilium hie admirandum, qui Davidem hac ratione omni auxilio et ope destitui voluit, ut ad solum Deum assurgere disceret. Interim Deus etiam Saulem per proprios ministros et domesticos condemnavit, satellites, inquam, et stipulatores suos et mercenarios: quorum iudiciis et suffragiis ipsum 28