Prev TOC Next
[See page image]

Page 409-410

 

409 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXII. 410

nentem metuant, et adversus ipsos multi conspirent, ut deplorata salus videatur, et hinc inde muftis calamitatibus et affiietionibus premantur, remedium tamen adversus tot mala et discrimina quibus alioquin obruerentur, inventuros, modo spem omnem seam in Deo collocent : hae tamen conditione ut Deum sciamus auxilium scum nobis pollicentem et tutelam ac protectionem, none tamen molliter fovere, neque beatitudinem quandam tanquam in terrestri paradiso polliceri. Nam non impedit Dei auxilium et bonitas quominus nos ipse multis calamitatibus et miseriis exerceat. (luare contentos nos else oportet hac conditione, fore ut nos ipsum ex animo invocantes ex omnibus difficultatibus eruat, nobisque eas vires sufficiat, quibus victores evadamus, et nostri nunquam obliviscatur, quum ad ipsius verbum attenti fuerimus, et obedientiam nostram tanquam sacrificium gratum habeat, quum ipsi nos dedicaverimus, et de aeceptis benefieiis gratias egerimus, tandemque in rectam viam ita deducat, ut tandem ad promissam nobis ab ipso felicitatem perveniamus.

HOMILIA LXXIX.

CAP. XXII.

1. A.biit ergo David inde et fugit in speluncam Odollam. Quod quum audissent fratres eius et omnis domes patris eius descenderunt ad cum illuc. 2. Et convenerunt ad eum omnes qui eran.t in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntgue cum eo quasi quadringenti viri. 3. Et profectus est David inde in Maspha quae est Moab, et dixit ad regem Moab, maneat ono paten meus et mater mea vobiscum donee sciam quid faciat mihi Deus. 4. .Et reliquit cos ante faciem regis Moab: manseruntque aped eum cunctis diebus quibus David fait in praesidio. 5. Dixitque Gath propheta ad David: Noli relnanere in praesidio, proficiscere, et vade in terram Iudae. Et profectus est David et venit in saltwm Hareth.

Yidimus hactenus qua ratione servum suum Davidem Deus ex imminente mortis discrimine apud Philistaeos eruerit, quae licet prima fronte intuenti ridicula videatur, quod insaniam David simularit, nibilominus tamen admirabili Dei virtute perfectum esse certum est. Ac licet in specie valde infirma videatur longe tamen fuisse fortiorem

omnibus terrenis adminiculis, quod res ipsa demonstravit. Nam Achis oculi prorsus caligaverunt ad .Davidis, insaniam simulantis, conspectum, qui tamen poterat apud se cogitare, simulatam hatic esse insaniam, quae non posset in Davidetn tot tantisque virtutibus clarum cadere, ac proinde sciscitari, quo casu quave occasione tantum ipsi infortunium accidisset: sed tune Achis omnem sensum et rationis usum Deo faciente amisit, ut hac ratione Davidi velut a leonis faucibus eaitus concederetur, quem ut ante vidimus Philisthaei omnes oderant cane peius et angue. Admiranda igitur fuit ista liberatio, a Dei bonitate inexstimabili promanans cuius si non initio statim virtus apparuit, tamen opus suum Deus in infirmitate Davidis perfecit, ut amplam materiam in Deo gloriandi David habuerit : quod etiam ilium publica gratiarum actione testatum esse concione superiore vidimus.

Sequente vero iam capite dicitur David inde recedens fugisse in speluncam Odollam. Quae tentatio Davidis altera fuit gravissima: nam illum opportuit ad vitae praesidium velut in sepulcrum ingredi, et contra naturam vivere: nam acre vivimus et in hominum societate. Davidem autem oportet hominum societate extorrem in subterraneis locis vitam degere: quae sane gravissima fuit tentatio si conditionem ipsius expendamus: vix enim periculum evasit quum in aliud non minus durum of acerbum incidit, ex quo iudicare possumus duro examini Davidem subiectum : scimus enim quam impatienter homines persequutionem ferant, et quam facile post unum aut alterum certamen in dcsperationem veniant. lam vero multis tentationibus David restiterat, quibus tantum abest ut Deus finem imponat, ut contra semper aliae ex aliis renascantur. Et hoc profecto David non obliviscitur psalmo de quo ante egimus 34. quum ait, multas tribulationes iustarum esse : sed de omnibus liberare ipsos Dominum. Respexisse autem Davidem ad bane historiam nemini dubium est. Quare David cognoscens Deo placere ipsum tot tantisque difficultatibus exercere, animos sumit et se ipsum istis verbis solatur, inquiens, etiamsi iusti multa ferre debent incommoda et multis ac variis tentationibus exerceri, et modo per ignes, modo per aquas deduci variasque tentationes tam a dextris quam a sinistris pati, et omnibus esse ludibrio, nihilominus tamen Deum miseriis et calamitatibus ipsorum semper felicem exitum concessurum, ut semper amplam Dei glorificandi materiam habeant. Ex quibus apparet Down variis periculis et difficultatibus suos exercentem vires etiam sufficere, et invicta constantia armare. Quare quum Davidis luctas et summas angustias intuemur, illarum etiam exitum ne oblivisca.mur. Nam si in ipsius tentationes tantum oculos defigeremus quid nobis fieret? Quum inquam audimus Davidem odio