Prev TOC Next
[See page image]

Page 397-398

 

397 IN I. LIB. SAMUEI~. CAP. XXI. 898

cultates reda.ctus. Hine apparet quomodo Deus nobis saepe caecutientibus et dormientibus in nostram salutem vigeat, et in nostram utilitatem omnia dirigat, et sua providentia nobis occulta ea de quibus nunquam coaitassemus praesidia suppeditet: itaque saepe quum ingentes montes nostris oculis obiicluntur, quibus intercipimur sine spe auxilii, ipsemet viam aperit et patefacit: si immanes gurgites obiiciuntur, pontes quibus sine discrimine illos transeamus obiicit. Denique omnibus ad nostram salutem necessariis providet, adeo ut re ipsa experiamur nibil esse tutius meliusve quam nos ]psi totes permittere, ut acceptam illi feramus vitam nostram, et totius vitae curriculum, certo persuasi res omnes creatas in ipsius esse potestate, quibus quum opus erit ad nostrum auxilium utatur, et impedimenta omnia ac difficultates facillime superet, quibus alioquin facile terreremur. At licet totus orbis in nos coniurarit, Dei tamer unius providentia nobis sufficiat. Haec itaque valde utilis doctrina proponitur in verbis illis, quibus David gladium Goliathi reperisse apud sacerdotem dicitur. Iam ante declaravimus rem bonam sanetamque fuisse, dicationem illam gladii istius in sanetuario, tanquam signum perpetuum victoriae illius quam David de Goliatho reportaverat, non virtute quidem propria, sed coelitus immissa, congressuro alioqui Davide cum tam immani gigante viribus longe imparibus, nisi Deus ipse vires et animos ipsi sufecisset: quandoquidem arma illa quibus eum rex armari ad pugnam properantem voluerat, abiecerat tanquam sibi potius impedimento quam adiumento futura. Quare si simpliciter factum illud Saulis gladium Deo~ dicantis intueamur, sine prava Saulis mente et intentione, certum est bane oblationem fuisse divinae laudis testimonium, et tanquam sacrificium Deo gratum et aceeptum. Yerum, ut ante diximus, profani homines et hypocritae So lent suk vitia et pravos affectus Dei gloriae praetextu tegere. Sic exempli gratia, si ob partam aliquam victoriam ignes accendantur: si in templis detracta hostibus spolia et vexilla suspendantur. in perpetuam victoriae memoriam, videntur ista quidem publica quaedam protestatio divinae benevolentiae, cuius auxilio victoria parta sit, sed tamer hac ratione suae gloriae etiam homines student, qui nihilominus Dei gloriae maximo studio ferri videri volunt. Quemadmodum olim propheta conquerebatur de its qui Domini altare vietimis onerabant, quasi omnia sua Deo accepta ferrent deberique agnoscerent : sod interim sibi ipsis retique sue sacrificabant, suaeque virtutis industriae adscribebant, et apud vulgus praedicabant. Yerum quaecunque mens Saulis fuerit: Deus gladium istum Goliathi sua providentia in usum Davidis reservari voluit.

Caeterum mentio quaedam obiter interiicitur Doegi, qui potentissimus pastorugn Saul fuisse dicitur. Sed in explicanda istius autoritate diutius non immorabimur, si quidem non uno loco dici omnia possunt: nihilominus obiter observandum, quare potentissimus vel praecipuus inter pastores dicatur, Nam insolens videri posset in aliquo dignitatis gradu haberi vel opilionem vel bubulcum*), licet vel regis armenta vel greges pascat, et reliquis inferioribus praefectus sit. Yerum observanda est etiam temporum et regionum diversitas, ram quod est in hac regione commune, in illa non est. Et adhuc hodie multos proceres et primarios viros videas, non solum amplissimos reditus ex gregibus et armentis habere, sed etiam servorum copiam qui singuli suis gregibus et armentis praesint, adeo ut ipsorum facultates non in auri aut argenti copia, sed in armentorum et gregum abundantia consistat: quod quidem sane non ubique laudabile est, sed multi vile et abiectum vitae genus existimane Idcirco dixi advertendam esse temporum et regionum diversitatem. Quemadmodum et hodie reges suos etiam habere stabularios, quorum officium est equos et mulos alere, ex quibus maximum habent reditum. Eadem igitur ratione hoc loco Doegi tanquam excellentis alicuius et primariae autoritatis viri inter regis servos fit mentio. Dicitur autem Doeg ille fuisse in- die illa intus tabernacudo Domini: et videtur eo peculiari quadam religione ductus venisse. Nam si ibi tantum habitasse diceretur, aut casu aliquo in sanctuario fuisse, non posset ad Dei cultum illa mansio referri, sed ea praosentia de qua hie sermo iniicitur, ostendit cum religione adductum preces apud Deum fudisse, et pietatem prae se t.ulisse quod in locum eum secessisset, quem sibi Deus elegerat in quo nomen suum invocaretur: hodic vero mera superstitio et idololatria habenda est si quis peculiarem aliquem religiosum locum ad preces habet, quemadmodum hodie papistas videmus magnum quendam cultum Dei in suis illis peregrinationibus constituere, et ab omnibus criminibus absolut.ionem imaginari, etiam si ex veto Iacobi vel Dominae Laurentanae sacellum vel sacrum quod vocant sopulcrum perlustrarint vol ludicris quibusdam caeremoniis, quas sibi finxerunt, Deum sibi devinxerint. Sane quamdiu populum suum Deus sub legis figuris et umbris gubernavit, non fuerunt illa exercitia reprobanda. Quemadrnodum et Davidem ipsum in magnis suis eiulatibus de hoc uno queri videmus, non licere sibi cum Domini grege convenire, et laudes ipsius in fidelium coetu decantare, fidemque suam profitori. h'actum igitur istud Doegi cuius hie fit mentio per se quidem bonum et sanctum

*) Locum in ed. principe corruptum ex conieet. restituimus.