Prev TOC Next
[See page image]

Page 381-382

 

881 IN I. 1,113. SAMUEL. CAP. gg_ ;382

Sane licet Ionathanus videatur illud periculum praevidisse, tamen dura illa fuit tentatio, quum patrem eo iracundiae et furoris vidit devenire ut lanceam in se filium direxerit sua manu trucidandnm, nisi Deus ictum avertisset, quandoquidem in animo filium trucidare Saul habebat. Hinc discamus nos si bene faciendo in hominum contemptum et odium venerimus non oportere tamen poenitentia benefactorum duci. Nam Ionathanus exemplo nobis est, quem certum est potuisse graviter commoveri, quum patrem adversum se tanto furore ferri conspiceret, ac proinde non nihil ab officio defloctere. Quemadmodum saepe videmus eos qui magnificum aliquod facinus ediderunt, si minis terreantur aut imminentem aliquam seditionem aut violentiam videant fluetuare, et ventis vela, ut aiunt, permittere, ac licet non immutata sit ipsorum voluntas nihilominus tamen improborum hominum irainet furorem placandi rationes quacrere, et ad tempus quiescere suumque studium occultare. Istud inquam frequenter contingere et quidem inter eos qui in maximo honore Bunt videmus: sed Ionathanus nobis hic maioris constantiae et magnanimitatis proponitur exemplum imitandum. Nam etsi pater adversus ipsum tauquam immanis quaedam bellua et verbis et factis ferretur, nihilominus tamen ille fortiter in Davidis fide permansit, et eius innocentiam pro virili, tutatus est. Ideirco dicitur surrexisse a mensa in ira furoris, et non comedisse in die calendarum secunda panem et vehementer tristatum esse super Davide, eo quod confudisset eum pater in hominum coetu. Non itaque animum despondit, non ideo a Davidis amicitia recessit, non se aliqua specie defuncti officii texit, licet horrendis agitatus difficultatibus, sed quam Davidi fidem, advocato. Dei nomine, dederat, eandem officio boni amici defunctus retinuit.

Idcirco sequitur, quum mane illuxisset venisse Ionathanum in agrum designatum et Davidi indicatum, et sagittas iaculatum esse, puer unique iussisse sagittas colligere et festinare velociter non cunctantem. Atque haec duo fuerunt insignia inter utrumque, Ionathanum of Davidem, constituta, quum puero dixit: Festina velociter, sagitta est porro ultra te, De steteris, quasi Davidem sic alloqueretur: Tibi fuga consulendum est, nam ego cum contumeliis repulsus sum. Hine iterum discamus, Deo nos affiigente et exercente, non ideo animum despondendum et ab officio resiliendum, sed constanter per quaecunque discrimina perseverandum donee integram victoriam reportaverimus. Deum quidem fateor nos posse omnibus molestiis et difficultatibus exercere, quum ad ipsius cultum vocamur : et quandoquidem rerum creatarum corda habet in manu, posset nobis apud omnes gratiam conciliare, sed tamen Deus contra, ne nostraro in hoc mundo mercedem exspec-

temus, ne inani gloria inebriemur, ne hominum laudibus sic deliniamur ut Dei obliviscamur, permittit homines malitiis et iniquitate laborare, et eos quos benefaetis cumulare non destitimus eo ingratItudinis venire ut oeulos, ut ita dicam, nobis effodiant : hoc inquam ita Deus decrevit. Sed quorsum7 Nempe ut praemonui, ne huius mundi deliciis pelliciamur, sed Deo sponte serviamus, et nunquam adversis deiiciamur, sed vel invitis omnibus hominibus fortiter in ipsius cultu perseveremus. Praeterea Deus ita demonstrat se si quid simulatum in nobis fuerit severe castigaturum, et si contra magno studio in ipsius cultu perrexerimus felicem exitum nobis eoncessurum, quibuscunque tandem iniuriis affecti simus, et nunquam passurum ut impunitus sit poster contemptus, quandoquidem causae nostrae defensionem suscepit. Quamobrem si hominum odiis exerceri servos suos Deus permittit, in amore Dei debent conquiescere: quandoquidem solus ille potest ipsos adversus quaecunque pericula tutari, et ex iisdem eruere. Atque ille nobis quidem aliquando relaxationem a malis concedit, sic ut servi sui lint apud homines in honore

sed non est iila eonditio diuturna, ne occasionem ab illo recedendi. quaeramus, quandoquidem adeo inconstantes sumus, ut vel minima occasione ab officio deterreamtir. Qui ergo vitam suam ex animo Deo consecrat, et in vocatione tam .secundis quam adversis rebus pergit, is, inquam; certum habet testimonium se Deo pure inservire. Et idcirco Dei filios variis exerceri calamitatibus et tentationibus oportet, ut illis excitentur ad preces ardentiores. Quare discamus, ut dixi, Dec nos variis modis explorante, et' permittente nos ab hominibus affligi, quorum tamen commodis studuerimus, non tamen ab officio discedere, sed Deo nos et rem nostram committere et ipsum precari, tit nos pro sua bonitate sic toleret, ut quibusvis impedimentis et difficultatibus resistendo .pares simus ,. quibus alioquin territi a Deo recederemus. Haec igitur discamus ex Ionathano, nisi malimus illum ultimo die iudicem experin.

Sequitur tandem Davidem exivisse, et. cum Ionathano vehementer flevisse, Davidem autem amplius: et in pace dimissum a Ionathano. Porro queniadmodum invicta fuit Ionathani constantia, et data Davidi fides, its fulta fundamentis quae initio audivimus, amoxe nimirum virtutis et excellentium donorum quibus erat David ornatus: ita vicissim Davidem magna tentatione fuisse exercitum minime dubium est: quum se nullibi tutum israelitica terra exsulare cogi Saulis truculentia videret. Nam nulla tune temporis alia erat in toto mundo terra quam in Israole, in qua. Dei cultus purus et integer esset: non poterat itaque alibi quam apud idololatras et capitalissimos hostes ecclesiae commorari. Quinam