Prev TOC Next
[See page image]

Page 369-370

 

369 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. Xg. 370 precari uti fidem datam servet. Interim obser vandum ipsum implorare Davidis miscncordiam, quae tamen a Dee sit: et contra declarare Davi dern aliquid crudeliter et perfidiose facientem sibi aut suis Dei manum nequaquam effugiturum, sed olim ipsi poenas daturum. Ingens sane virtus et fides Ionathani ex istis consprcitur, qui se in Davidis gratiam ultro in tantum discrimen coniicit: nam quae hie notantur circumstantiae non sunt leviter praetereundae, quod nullus appareat cui possit tuto fidere, et sine testibus solus Davidi suum arcanum et mentem aperire, non sine summo periculo et discrimine mortis audeat. Atqui non metus patris, non periculorum magnitudo ab officio deterruit, quin in amicitia Davidis perseveret. Nae si ad nures Saulis ista pervenissent, magno i1ii constitisset: Dam ante vidimus quam severe erga ipsum se in re levi pater ges=isset, qurrm Ionatha nus ex hostium strage defessus et fame deficiens parum mellis gustasset, ignarus iurisiurandi quo populurn pater adstrinxerat, turn Saul ait: Morieris Ionathane. Hunc patris animum et furorem Iona thanus eognoseens certo habet persuasum so in apertum mortis discrimen venturum, si ad patris aures val levissimus rumor de contracto cum Da vide foedere venerit, fore crimen irremissibile. Sed ille nihilominus officii sui panes non deserit. Hine fit cons picuum eos qui verbo Dei fidem certam ad. hibeat audaciores fieri in Domini mandatis exse quendis: et idcirco legimus in sacris verbi divini esse proprium genua labantia confirmarc of bra cbia et. manus solutas et fractas corroborare. Ac sane certum est nos propria virtute nitentes ad omne bonum opus inutiles fore, et ne digitum qui dem naturali vi posse movere: sed quantumvis in firmae sint nostrae wires, si Dei verbum intuearnur, et ad nostram eruditionem usurpemus, manibus et brachiis ita confirmabimur, ut quodvis adire pericu lum parati simus quum necessitas postulabit. Io nathani exemplum imitati, quem nulla periculi im minentis apprehensio, nullum vitae discrimen ab officio deterruit, quandoquidem re ipsa cognoverat Domini voluntatem esse ut David eveheretur: et eertum est singulari arinieitia Davidem fuisse com plexum, immo plus quam humana: vix enim amid qui runt in gradu superiore sese subditis et inferio ribus subiicient: non ita inter se pacisci solent homines. Quamobrem quidquid hie a Ionathano gestum est, agnoscamus a cognitione divinae volun tatis de Davidis erigendo sceptro manasse: quo fraeno suas cupiditates cohibuit, et officio functus est amici fidelis, etiam cum vitae discrimine. Quid ad haec quaeso, dicturi suns hodie multi evangehi scilicet zelatores, qui tamen in sua ignavia desident, et Deo ad opus illos vocante resiliunt? Videntur illi speciosum praetextum habere, et officio pulchre Calroini opera. Vol. XXX.

defuncti, si se ipsis haec vel illa pericula obiiciant, et mortis discrimina, quae nulla ratione vitari possint. Sic solent homines manus suas abluere, ne Dee vocanti respondeant, si quod periculum immineat, quos tamen promissionibus divinis ammari magis oportebat. Contra Ionathanus: qui novit quidem dignitatem sibi quantum obtinebat abrogandam, ut David extolleretur: sed nihilominus officio veri amici vel vitae suae periculo fungi voluit. Nae poterat ille quidem se apud Davidem et alios excusare: et profiteri sibi ex animo dolere quod miser ille innoeens sic affligatur: sed quorsum propter ipsum se in vitae discrimen coniiceret? Accedebat alia speciosior excusatio: Quare ego in alieni g-ratiam adversus patrem coniurarem, et coronam regiam illi detraherem? quaenam inde ad me reditura esset utilitas? Verum ille semel istas imaginationes abrcmpit, et omnibus its viam praescindit, quibus ab officio poterat avocari : et statuit etiam vitae suae dispendio non nisi re perfecta conquiescendum. Sane hodie non agitur de mortali quodam homine in cuius gratiam vitae periculum sit subeundum: sed de Domini nostri Iesu Christi filii Dei gloria, ad quam amplificandam quosvis cruciatus ferre nos oportet. Is enim est, ut ait apostolus Paulus, qui mortuus est et resurrexit, ut vivis et mortuis dominetur. Aequum igitur est nos pro ipsius cultu et glorifieatione vitam profundere, oculosab omnibus terriculamentis avertentes. Quarnobrem tanti facere discamus cultum et reverentiam quam Dee et Domino nostro Iesu Christo debemus, et fidei nostrae sacrificium quod postulat, ut licet millies centies vitam profusuri, nunquam ab officio vel tantillum reeedamus. Nam alioqui minime dubitandum quin ultimo die Ionathanus adversum nos exsurgat, et reos eoram Domino peragat, qui Davidis causa nullum discrimen refugit, a quo tamen Brat dignitate quam obtinebat, privandus, et pot.issimum autoritate regia, quae illi successione debebatur. At Dominus nester Iesus Christus nos non expulit nostra dignitate aliqua, maior et poteutior factus nostro detrimento: sed contra supra coelos evectus nobis similis factus est, sua bona nobis ipsum ut decet colentibus communicaturus. Quanta igitur nostra Brit nequitia, quanta perfidia, nisi in ipsius gratiam faciamus quae Ionathanus in Davidis? Et nisi ardenti studio ipsum quocunque duxerit et vocaverit sequi parati fuerimus? Ionathanus ut mortali datam fidem servaret, nullum discrimen refrrgit, nos-ne adeo ignavos ut in filii Dei gratiam, mortis periculum adire non audeamus? Nae quauto distat intervallo veritas a figura, eo magis coram Dee inexcusabiles erimus. Nam uncle quaeso, tam vehementi amicitiae vinculo Davidi Ionathanus iunctus fuit, ut propriorum commodorum, et vitae oblitus Davidi afflicto ferret opem, nisi ex intnitu 24