Prev TOC Next
[See page image]

Page 351-352

 

351 HOMILIA LXXIV. 352

veritatern amat, quandoquidem ipse est veritas: quare ipsum oportet abominari et detestari quidquid ipsius maiestati contrarium est. Davidis itaque simulatum praetextum excusare nemo potest: sod potius eius exemplo sapere debemus, et in memoriam revocare quod saepe in sacris occurrit, nempe Doi filios etiam ad bonum finem collimantes, saepe tamen labi et aberrare. David quidein sane rectam viam institit, et ad finem quem debuit respexit, nempe ut Deum sincere et candide coleret, in ipso ct misericordia ipsius fiduciam reponeret, promissis donique ipsius per Samuelem factis fideret. In

q'btis it, ot paeDe angelica ul ownibus insignis fui

Davidis perfeetio: verumtamen quae semper aliquid humani passa est. Ex quibus discimus ties lieet Dec servire tam ardenti studio non possimus quam oporteret, non ideo tamen debere animum abiicere

sod potius pro viribus eniti, agnoscentes interim optima quaeque nostra opera eoram ipso imperfecta, immo vitiosa fore, nisi benigne illa acciperet et toleraret. Quin et ipso Paulus apostolus hoc ipsum nos exemplo sue docet, nam de so ipso loquens, et quidem eo tempore quo plurimum in evangelic doctrina profecerat, et tam multa admiranda gesserat, et evangelii doctrinam tam longe lateque propagarat, tamen fatetur se non facere bonum quod vellet, sod facere malum quod nollet, et quod odio prosequitur, seque ideirco miserum hominem dicit, quod Dec servire tam sincere non possit quam debeat et exoptet. Quod si Paulo contigit tam excellenti Dei servo, quid nobis futurum putamus? Quare tenendum est, neminem posse unquam mentem ad bonum aliquod opus adiicere, quip multis impediatur studiis repugnantibus: sod non ideo tamen animum despondendum. Caeterum quum probe nobis cognitae fuerint nostrae infirmitates, eo nomine nos Deo magic devinctos agnoscamus, eumque precemur ut benigne nobiscum agat, et nostras imperfectiones et defectus non exigat ad suae legis amussim, et tie intret nobiscum in iudicium ut propheta loquitur, sod defectus nostros fegat, et foedus quod nobiscum iniit in Domino nostro Iesu Christo gratunm et acceptum habeat. Ac licet in via currentes labamur, pro bonitate sua sustineat, cursumque nostrum gratum habeat, et ad ultimam usque inetam dirigat. Deinde pro virili nostra vias omnes obliquas et sinuosas fugiamus: Dam si vel tantillum a recta semita deflexerimus, facillime in devia et saltus aberrabimus et praecipites feremur. David quidem a recto scope non resiliit, sod Dei bonitati imputandum, quod ipsum mendacio usum in viam tamen reduxit: ac proindo cavendum nobis tie istud exemplum imitemur, quod si fieret, Deum proculdubio tentaremus. Ac sane nimium proclives sumus ad vitium, ut non opus sit exemplis quibus ad licentiam abutamur. Nam si saepe qui vitiis

pro viribus student dominari, of habenas rigidas adducunt, in multis tamen labuntur: quid futurum nobis existimamus si intro nobis ipsis hoc vel illud permittimus? Quamobrem discamus Deum non tentare: et quum Davidem tanto perculsum metu videamus, ut ad mendacium tanquam unicum asylum sibi reliquum perfugerit, Deum precemur ut si qua solicitudo nos urat aut metus percellat, spiritum nobis discretionis et sani consilii largiatur, et ad ipsum unum respiciamus, ab ipso quidquid utile fuerit exspectantes, ut quicunque casus ingruerint, veritatem et iustitiam inoffenso pede sequamur.

Caeterum hie quaestio quaedam oritur, an singulis permissa fuerint haec annua sacra, quae tamen lege Dei prohibits nominatim videmus. Unicam enim et earn simplicem sui cultus regulam Deus praescripsit quam a singulis verbo sue obedientibus voluit observari. Cuius legis usum duplicem possumus animadvertere. Primum enim Deus se solum audiri, tanquam unicum populi sui legislatorem, et Dominum, a cuius verbo pendere omnes oportebat: deinde concordiam et unionem in populo fovere voluit publicis illis sacrificiis, quae ipse instituerat. Respondemus ad istam quaestionem, utjicum quidem altare Dei iussu erectum, et unicam sacrificandi formam institutam: sod licuisse singulis ad altare' Domini voluntaria dona offerre, et certam aliquam diem ad familiae sacrificium habere, quemadmodum initio huius libri vidimus Elcanam Samuelis patrem cum uxore solitum quotannis peculiare Domino sacrificium offerre. Quapropter non violabatur istis sacrificiis lox ills Domini generalis, qua populum iussit sacrificaturum in templum convenire, et ad suum altare sacrificia sua offerre. Atque its runt intelligenda quae hoc loco David dicit de sacrificio annuo paternae familiae, propter quod ipse Betblehemam iverit.

Porro dicit se quod calendae essent crastino ex more, sedere iuxta regegn ad vescendum debere. No vilunium itaque intelligit, qui dies Deo sacri erant, quoniam festi. Nam populum adhuc rudem Deus istis ritibus tanquam pueros rexit. Nos vero quibus sere familiarius patefecit decet esse alacriores ad gratias ipsi agendas de tot tantisquo beneficiis quae quotidie ab ipso accipimus : et in primis de vita quam ab ipso habemus. Atque idcirco Deus noviluniorum dies esse festos itisserat : quandoquidem ills lunae mutatio satis manifesto ostendit oportere Deum sua dons continuare, quod alioquin singulis momentis deficiamus. Lunam sane quum intuemur, corpus coeleste et varias illius facies, quandam imaginem vitae humanae habemus: nam plenilunio fit corniculata et paulatim deficit donee amplius non appareat. Quae facies est bumanae fragilitatis imago. Deinde quum luna renovatur, videtur nova quaedam a Dec facts creatio, et quasi