Prev TOC Next
[See page image]

Page 345-346

 

345 IN 1. LIB. SAMUEL. CAP. XX. 346

creati de sua origine exciderunt, revocare in memoriam debemus D. Pauli exhortationem et in ea proficere, quum ait: Qui stare se existimat, videat me cadat. Sane non possumus nos ipsos sustinere, sed remedium tamen quaerere adversus infirmitatem nostram possumus, si nimirum ardentibus votis cum omni humilitate Deum precemur, ut sua in nobis dona continuet: et nos sciamus ab illo pendere, ne effraenibus equis similes simus, ne vana quadam gloria et arrogantia efferamur, quum Dei gratia et donis excellentibus ornati fuerimus: sed eum a quo illa accepimus sciamus momento posse eadem adimere: gloriam itaque ipsi debitam reddamus, et ipsi uni accepta dona feramus. Ne arroganter de nostra prudentia sentiamus: et ne negligenter officium faciamus : sed semper humiles cum metu et sollieitudine salutem nostram perficiamus, Deumque invocare nunquam desinamus. Atque haec animis nostris infigenda sunt, et metuenda illa terribilis Dei vindicta, ne donis suis spoliatos Satanae sic permittat ut tanquam ipsius mancipia trahamur cum ignominia et dedecore quocunque ipsi libitum fuerit. Et idcirco nos Christus admonet ut vigilemus, fore minatus ut si ex aliquo loco diabolus egressus, eodem revertatur, non solus ipse sed multis ahis stipatus spiritibus dominatum invadat, et summa vi retineat. Atque haec merces omnibus its debetur, qui a .Deo aeeeptis excellentibus donis segniores erunt in ipso invocando, ut eadem in ipsis perpetuet, ne in Satanae veniant potestatem. Nam huius mundi principem esse Satanam acimus : ac proinde nos quum Dei sancto spiritu afflamur, ab illo iniquitatis gurgite et diabuli tyrannide qua premebamur liberari. Quare si Dei spiritum nostra malitia reiecerimus, necesse erit nos in diaboli potestatem venire, et tam horrendis modis ab illo vexari, ut in detestationem omnium veniamus. Metuendum itaque tam horrendum iudicium, cuius tamen nobis in Saule tanquam in imagine viva proponitur exemplum: fore nimirum ut qui a Deo fuerint aversi, et ipsius dona spreverint, in horrendam mutationem incidant, ut quandoquidem Dei imperium ferre non potuerint, diaboli tyrannidem ferre cogantur.

Sequuntur deinceps verba ista Davidis apud Ionathanum de Saule conquerentis expendenda: Quid feci, quae est iniquitas mea, et quid peccatuna meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? Digna observatione verba, ex quibus apparet qua ratione David Ionathani auxilium et opem implorarit, nempe, ut ipsius innocentia veniret in medium. Atque hac ratione debemus in rebus incertis auxilium exspectare, et cavere ne quando nostra pervicacia et arrogantia male nobis consulamus. Nam eo impudentiae plerosque venire videmus, ut licet centies millies peccarint, sibi tamen statim

ignosci velint: atque in hunc usum plerumque amicitiae quaeruntur. Si quis enim alicuius flagitii reus tenetur, vultu quidem virum bonum simulat, sed tamen animo violationem iustitiae expetit, lit a criminis poena liberetur. Ideo non inquirendum tam severe in causam dicet, et ne omnino nullum peccatum dicatur, aliquod quidem fatebitur, sed non tantum ut tam severe et rigide sit puniendum. Atque ita solent qui veluti duabus sellis sedent. qui nullo Dei gloriae studio ducuntur, et in qnibus

I nullus est candor et integrit;is. Denique ut ante dixi, multi amicitias fovent magis studiosi salutis improborum et flagitiosorum hominum, quam Dei gloriae et proximorum innocentiae: sibique videntur officio pulchre defuncti si amicorum turpitudinem occultarint. Bed David nos hoc loco longe aiiud docet: nam nullum a Ionathano petit auxilium nisi proposita oonditione ut ipsius innocentia et integritas innotescat. Idcirco vel ipso iudice suam causam tuetur, quum ait, quidnam est peccatum meum, et quaenam iniquitas? Nam suorum factorum dictorumque rationem reddere paratus Brat. Equidem agnosco saepe sceleratissimos quosque suam innocentiam plenis buccis profiteri, suamqne innocentiam impudenter proferre, ut iusti reperiantur. Sed longe alia est Davidis ratio, qui nihil agit nisi candide et sincere. Quare neque sese impudenter iustificat, neque se simulatis verbis tuetur, ut plerique solent etiam deierando sese licet sontes tueri. Non it.a David: sed ipse se offert Ionathano, rationem actionum reddere paratus : et idcirco suum peccatum proferri postulat, poenam, si quid mali admiserit, ferre paratus. Hoc exemplum nor decet imitari, ut bonam eonscientiam coram Deo et hominibus retineamus, ut quascunque afflictiones et cruces Deus immiserit aequo et patienti animo feramus. Atque hoc ipsum nos docet Petrus apostolus, admonens fideles ut non patiantur tanquam fures, latrones aut flagitiosi homines : sed si Deo volente persequutionem patiantur, coram Deo et hominibus bonam suam conscientiam testari possint, ut immerito ab hominibus affligi ipsos palam appareat: tota vita nostra pro nobis ferente testimonium, et nostram integritatem et candorem testante. Porro ex Ionathani responsione apparet Saulem iam ipsi diffidere coepisse, et non communicasse cum illo sua consilia: et quidem ut Davidem facilius opprimeret, noluisse quod mente occultabat patefacere: siquidem nihil antea promoverat patefacto Ionathano suo consilio. Quamobrem inscio Ionatha.no mortem Davidis procuravit: quemadmodum verisimile est Davidem fraudes Saulis detexisse, qui licet iuratus Ionathano promisisset se non amplius Davidis necem quaesiturum : tamen inscio Ionathano magis ac magis procuraverit. Non dubium ergo quin David Saulis malitiam dete-