Prev TOC Next
[See page image]

Page 309-310

 

309 1N I. LIB. SAMUEL. CAP. gIR. 310

exhortationes applicemus. Quare si eos a quibus nullam iniuriam passi sumus, violentia et iniuriis afficiamus, certum est malitia inegcusabili peccaturos. Etsi non simus ab omni culpa vacui, quum species aliqua iniuriae nobis factae ulciscendae apparebit: quandoquidem eos qui vim vi repellere, malumque malo compensare studuerint, Deus olim ulturus est. Quanquam co impudentiae devenerunt papistae, ut docuerint rein arduam et difficilem esse iniuriarum oblivisci, et inimicis nostris benefacere, ac proinde admonitionem illam consilium esse ad perfectionem adipiscendam, non autem expressum mandatum divinum: sic ausi adversus Deum blasphemare. Nae istiusmodi cavillis et effugiis hand iuvabuntur coram Deo: qui nos iubet adversum nos ipsos pugnare: et quum luctam in nobis senserimus, et repugnantiam adversus Del mandata, ipsum invocare ut omnes inimieitias et vindictam ac ulciscendi appetitum ex animis nostris eripiat, et spiritum lenitatis et mansuetudinis infundat. Sed in primis si innocentibus nocendi quaedam animum nostrum occupaverit cupiditas, istam doctrinam in memoriam revocemus: et de acceptis beneficiis non tantum gratiam habeamus, sed etiam referamus. Nam ingratitudine nullum apud bomines vitium magis detestandum : de qua ipsi ethnici leges ponere non esse dixerunt necesse, quod satis a natura omnium inentibus insculptum sit, gratiam pro acceptis beneficiis referendam, et nemo possit ullam ignorantiam praetexere: ac proinde non opus sit legibus ullis ant adhortationibus homines ad officium cogere. Nihilominus tamen nimium est vulgaro istud ingratitudinis vitium, et nimium altas egit in nostris animis radices, donee illud Deus radicitus egstirparit, et ab eo repurgarit. Quamobrem ore Ionathani prolatam sententiam agite diligenter meditemur: ac si eos quibus nullis benefactis devincti sumus, tamen diligere tenemur, multo magis eos qui nos sibi multis beneficiis obstringerunt amandos esse meminerimus: nullamque ipsis de nobis conquerendi occasionem praebeamus, quasi leviter ipsa erga nos benefacta praeterierimus, et ingrato animo negleaerimus. In primis igitur hoc principium altius mentibus nostris infigamus, nos si erga homines ingrati fuerimus, illis licet pacatis et tranquillis, et ultionem non repetentibus, et benefacere nobis non desinentibus, Deo rationem olim reddituros, adversum quern bellum suscipimus et praevalidum adversarium habituri sumus, quum in ipsius creaturas iniuriosi sumus: quandoquidem quaecunque dona proveniunt ab hominibus, a Deo primum emanarunt. Quare si quis in rebus incertis et difficillimis opem tulit et adiuvit, Dei organum et ministrum ipsum agnoscamus, et beneficium ipsi acceptum feramus: et contra si erga beneficos ingrati fuerimus, Deum ipsum nostra ingratitudine

offendi non ignoremus. Haec sane diligenter nobis meditanda sunt, et tenendum etiam bonum malo compensantes, Den rationem olim reddituros, qui causam eorum suscipiet, et tanquam laesae suae maiestatis reos faciet, qui ultro erga homines ingrati ipsum Deum provocasse videbuntur. Caeterum quemadmodum Ionathani fidelis doctoris audire praecepta debemus, sic cum edam tanquam exemplar sequi par est, in arguendis et reprehendendis quos ad malum ferri videmus praecipites, ut furor ipsorum retineatur, quod quisque pro sua virili et secundum occasiones quae a Den offeruntur debet efficere. Quamobrem diligenter attendendum quod Paulus admonet, ne invidiae, odiis, inimicitiis et aliis istiusmodi vitiis consentiamus, sed etiam ut opera iniustitiae redarguamns : quae doctrina non unius ant alterius tantum fidelis propria est, sod omnibus communis. Quare si officio nostro erga Deum defungi volumus, quum fraudibus aliquem circumveniri, quum proditiones, quum saevitiae et crudelitatis signa quibus aliquis petatur conspexerimus, nostrum est pro virili istiusmodi consihis resistere, neque tantum privatim admonere, sed palam arguers peccantes, et tanquam.fidos Dei patronos ills et aequum tueri et defendere. Nam certum est nos si silentio causam innocentium prodiderimus, et si quum Deus dederit facultatem pravis consihis et violentiae improborum resistendi, non fecerimus pro nostra virili, DOS in numero improborum a Domino habendos, nullumque eacusationi locum apud ipsum futurum, quominus malo consensisse iudicemur. Atque hanc ob eausam olim propheta leremias conquerebatur, suorum temporum corruptelam deplorans, nullum reperiri qui veritatis causam susciperet, omnes caligare oculis et mutos esse. Quibus verbis docet intolerabili ignavia peccare eos qui quum habeant improbis resistendi facultatem et occasionem, dissimulant tamen et oculos avertunt auresque obturant, ne vidisse vel audivisse videantur.

Caeterum aliquid amplius in facto Ionathani est observandum. Nam patris accusans malitiam, videbatur etiam ipsum ad iram provocare, et hac ratione non modo non consulere Davidis saluti, sod sere in apertum periculum coniicere. Perumtamen ista Ionathanum non impediverunt quominus innocentis et iusti hominis causam libere apud patrem ageret. Et hoc imitari nos oportet: ac proinde licet ab officio multa nos deterrere possunt, puta metus ant periculi imminentis, ant offensionis eorum qui autoritate plurimum valent, nihilominus tamen alacri animo pergendum in officio est, et procul a nobis istiusmodi cogitationes reiiciendae, quibus prohibemur causam miserorum defenders : Deum vero potius quod officii nostri partes requirunt egigentem audiamus, nosque illi totos permittamus non dubi 20*