Prev TOC Next
[See page image]

Page 305-306

 

305 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gIX. 306 illius curam abiecisse videretur, re ipsa tamen 11 ostendit sibi esse curae ipsius vitam et salutem, quum in omnibus istis periculis eum est tutatus, tandemque salvum et incolumem reddidit. lam its- ! que Saulis furorem intueamur, qui sublata simulatione furit aperte, et quod ante foverat pectore I Davidis odium palam detegit, et veluti dato signo convocat inimicos qui faciant in ipsum impetum. Quare si Deus nos varns tentationibus exercuerit, no tameu animum dospondeamus, neve adeo mopes et efleminati simus, ut post unum aut alterum praelium tanquam emeriti milites ab imperatore vacationem adipisci cupiamus: sed potius norimus vitam praesentem non tantum cum stadio quodam conferri quod semel ingressos oportoat decurrere, sed cum bello continuo, et quamdiu vixerimus non finiendo. Nos itaque potius sublatis in coelum oculis, et iacta ibi anchors, laborum finem et quietem exspectemus. Sane Deus aliquando nobis in his terris quaedam otia facit: sed tantum ut renovatis viribus alacriores ad praelium aceedamus Deumque quocunque vocaverit sequi parati simus. Porro in Saule apparet non esse bominibus magnopere fidendum quum plerumque et incon stantes et perfidi reperiantur, etsi amicitiam simu lent, et prae se ferant. Nam videmus Davidem, quem ante Saul magni feeerat, et servi ipsius ama bant et honore afficiebant, iam in odium et Sands , et servorum ipsius venire, consilia de ipsius caede inter se inire, neminem ad ipsum excusandum os aperire. Solus Ionathanus Saulis filius miseri et innocentis causam audet defendere, fidemque et animi magnanimitatem retinere. Unde apparet quod ante dixi, non omnibus hominibus esse fidendum quod David ipse doctus experientia docet nos: Ne hominibus fidite, inquit, in quibus nulls, fides. Davi dis autem patientia documento erit, non fidendum amicis simulatis, qui dum prospera fortuna fruemur arrideant, in rebus angustis et incertis deserant: quod saepe use venire solet : sed in Deo spem omnem nostram reponamus. Qui si semel nos in suam tutelam et clientelam receperit, ne dubitemus quin ipsemet nobis in rebus incertis amicos excitet, qui nostram innocentiam tueantur, et auxilio invent: quemadmodum Davidi lonathanum patronum sus- i citavit. Nam Ionathanus Davidis causam apud pa trem ausus agere, sese in magnum periculum con iecit. Didebat enim patrem per intervalla furore agitari, et tanquam fanaticum hominem rabiem seam despumare: quare quum audet illi turpitu- j dinem facti ob oculos ponere, et ipsum patrem arguere, non dubium est quip se in mortis pericu 1um coniecerit: ac proinde speciali Doi gratis fuerit adiutus, et sancto ipsius spiritu confirmatus. Hoc I nos decet imitari, et Doi fretos auxilio, nu11a refu gere pericula, Deo bunc honorem exhibentes, ut Calvini opera. Vol. XXX.

ipsi vitam nostram committamus, cuius proprium est cam defendere : non tantum sea ipsius vi sod suscitatis etiam creaturis et hominibus quorum auxilio iuvemur, prout ipsi placuerit: et quibus, si forte periculorum magnitudine terre.rentur, et animos et vires sufficiat, quibus omnes difficultates superent, et Dos nunquam deserant, red ipso vitae suae periculo constanter adiuvent. Hoc itaque est observandum, qunm dicitur solus Ionathanus ausus fuisse Davidis innocentiam apud patrem tueri. Sed praeterea notandum Ionathanum non agere Davidis causam tanquam supplicem, veniamque deprecantem, sed ipsius innocentiam graviter tueri, patremque ipsum crudelitatis, ingratitudinis et malitiae accusa.re. Magna fuit igitur Ionathani fides, et sincerus candor. Nam si supplex tantum patri factus Davidem ipsi conciliare studuisset, hominum more, vitamque deprecari, et ad patris voluntatew annuere, et vela quodammodo ventis permittere, faterique Davidem quidem reum esse, sod utendum ergs ipsum misericordia; ut Solent aulici regum et principum aures istiusmodi verborum lenociniis demulcere, et iratos plaeare, ut non omnino reos condemnent, sod tamen aliquid tit verum concedant quod illis males animus contra omne ins et aequum dictaverit. Nihil in Ionathano simile: quem Deus sancto suo spiritu sic rexit, ut fidelis amici functus sit officio. Nam parum erat Davidi vitam donari, si dedecus et ignominia illi fuisset conflata, qui summis honoribus merito erat afficiendus. Yae enim, sit prophets, dicenti bonum esse malum, et malum esse bonum, lucemque in tenebras convertenti. Quare si Ionathanus tantum Davidi vitam servare studuisset, et Sauli patri adulat.us concessisset partem eorum quae de Davide criminabatur, certum est amici causam faisse proditurum, et licet ipsi amicum, Deo tamen iniuriosum fuisse futurum. At non tanti erat neque tam pretiosa Davidis quam Dei causa: itaque bene Ionathanns Davidis causam its coram patre agit, ut maxime iure et aequitate nitatur. Quare quotiescunque iudicio et sententiis iniquis oppressos autoritate nostra iuvare voluerimus, non tantum habendam personae ipsorum rationem sciamus, ut vitae ipsorum consulatur, sed maxime causae, quam pro nostra virili tueri debemus: ne nobis idem quod Pilato contingat, qui Christum quidem ex manibus Iudaeorum qui mortem ipsius procurahant eripere voluit, sed tamen nonnisi ignommia publica affectum. Sed Deo placere non potest eiusmodi simulatio: quare amicorum proximorumque commodis et utilitati studentes ca. vere debenmus ne dedecore ipsos affici sinanius, et ne causae ipsorum aequitatem praetextu vitae conservandae prodamus, aut pedibus conculcemus, mendacium et iniquitatem improborum veluti nostro calculo approbantes.

20