Prev TOC Next
[See page image]

Page 261-262

 

261 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XYIII. 262

natim fieri mentionem audimus mulierum, quae tympana et alia musica instrumenta pulsarant, obviam Sauli venientes, partamque illi victoriam gratulantes.- Et praeterea tam ex hoc quam ex illo loco de Maria Mosis sorore, colligimus Deum non tantum a viris, sod etiam a mulieribus laudari velle: ne insolentiores viri mulieres ab hoc dignitatis gradu deiiciant, nempe, omnes tam viros quam mulieres venire in partem Dei beneficiorum: et non minus ipsi gratas et acceptas esse a mulieribus oblatas gratiarum actiones, quam quae a viris offeruntur. Idcirco etiam Psalmo 148 propheta singulos hortatur, senes, iuvenes, mulieres, virgines ad laudes Dee simul canendas, eiusque nomen celebrandum. Non debere igitur arceri serum illum a divinarum laudum praedicatione ex istis apparet, modo sit consensus omnium aetatum et sexuum, ut senes cum iuvenibus, viri cum mulieribus et virginibus uno omnes ore Doom laudent et praedicent: et pro stultis et ludicris naeniis, ad quas iuvenilis netas potissimum impellit, laetari in Domino diseant, et omne suum studium in nomine ipsius magnifaciendo collocent: solamque Dei gloriam quaerant, et pro viribus promoveant. Caeterum prout hominum ingenia aunt levia et vana, vix fieri potent ut divinae laudes adeo purae sint et sincerae quin aliqua laus hominibus tribuatur in its carminibus quibus facta ipsorum egregia decantantur. Neque vero nego fieri posse mentionem honorificam eorum, quorum opera Deus usus erit: sed vitium reprehendo, quod illis quae Deo debentur ascribit, tantumque de Dei gloria detrahit. Quamobrem danda nobis opera eat, ut quum Dei laudes praedicamus, et hominum mentionem aliquam facimus, ne sic eon evehamus, ut de Dei gloria tantum minuamus quantum illis tribuimus : sed Doe semper debitum honorem reddamus, et hominum mentionem obiter et veluti per transennam faciamus.

Porro quiddam humani passae hoc loco videntur mulierea, quae dicebant: Percussit Saul mille, et David decem mildia. Nam ita praedieantur utriusque virtutes, et quasi insignia et stemmata ipsorum eriguntur. Quanquam haee verba dupliciter exponuntur. Nam alii existimant Saulem hostes profligasse, quasi mille homines interfecisset: ant ipse cum suis militibus mille homines eecidisset, David autem solus decem mille trucidasset. Sensus autem simplicissimus mibi videtur iste: Saulem nimirum interfecisse sua millia, Davidem vero sua decem millia: sed haec non aunt tanti momenti ut in illis sit immorandum diutius, praesertim itaque expendamus istarum mulierum cantiones, quibus Davidis laudes maxims decantabantur. Atqui David antea vilis et abiectus opilio fuerat, quare illae quae ipsi tribuebantur laudes ease immensae videbantur. Et quis ferat tyronem adhuc,

qui vix unquam gladium gestaverat, non modo cum rege comparari, sed eidem praeferri? ut regi sua millia, Davidi vero sua decem millia tribuant? Novum et insolens istud Brat, ut non immerito Saul indignatus videri possit. Atqui nullo modo eacusandus eat Saul: etsi enim natura in animis hominum vehemens illa passio locum occupavit, sacra tamen scriptura malitiae, ingratitudinis et contumaciae reum Saulem facit: et deinceps vide bimus quousque odium illud ipsum impulerit prae cipitemque dederit. Lieet igitur novum et insolens erat Davidem privatum hominem vilis et abiectae conditionis regi praeferri, Saulem tamen oportuit hie sese continere et coram Deo deiicere, agnos eentem se rieque posse, neque debere Deo resisters, cuius ad ipsum mandata Samuel de reiectione de tulerat. Reum et convictum alicuius facinoris oportot coram sue iudice, qui mortis sententiam tulit, deiici, indicts autoritatem agnoscentem ad sententiam adversus ipsum ferendam. Deus vero iam per Samuelem deeretum de ipsius reieetione pronunciarat: et aunt Dei consilia et iudicia irre vocabila quae adversus res creatas decernit, quod summus index sit et iustissimus. Quid ergo Sauli supererat nisi ut sese coram divina maiestate deii ceret, eamque suppler adoraret? et quandoquidem antea contumaciter sese adversus Deum gesserat, poenam etiam a Deo deeretam humiliter subiret? Verum ille nihil minus quam istud facit, quare inexcusabilis eat ipsius rebellio adversus Deum, et in Davidem ingratitude. Nam etsi David abiectae conditionis erat, nonne tamen ipse Saul et universus cum illo populus devincti tenebantur .illi quem Deus ipsis servandis elegerat? Sane victoria Dei solius debebatur gratuitae liberalitati : sed sum cuius utitur opera et ministerio non vult re%ici et contemni, seu odio haberi. Quare videntur illi fanatici homines magime culpandi, qui se pudore j - quodam apud homines retineri simulant, ut si quis pro accepto benefieio gratias agat, ad perfectionem angelicam ostentandam, excipiant, se nullo unquam beneficio iuvisse sum qui gratias agat, Deum omnia solum effecisse: et tamen mera hypoerisi laborent, gloriam apud homines maaime venantes. Sane agnoscendum a Deo manare omnia, et non inutiles ad ullum bonum opus, nisi ipsemet ad illud eacitet et impellat: quamobrem Deus semper a nobis eat invocandus, et eidem agendae gratiae: sed interim non reiicierida instrumenta quibus ad nostrum com modum et utilitatem utitur. Quamobrem Saulem, oportebat agnoscere, quantum Davidi, sue et populi nomine, deberet. Nam unde, quaeso, salus ipai totique pop-111o emanavit nisi a Dei gratia, qui praeter omnium spew et exspectationem sese ultro ipsis obtulit, et admirandas suas virtutes in Davidis persona facere conspicum voluit? Quanta 17'°