Prev TOC Next
[See page image]

Page 245-246

 

245 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XYII. 246

praesertim quum urget oonsoientia, et quot peccatorum coram Deo rei simus, quasque poenas meriti simus attendimus, et quot rationes habeat non puniendi, quas tanquam sagittas thecis suis continet, quarum infinitus eat numerus, nonne satis magna nobis offertur curse et sollicitudinis occasio, non quidem qua obruamur, sed qua eautiores fiamus, ut in timore Dei sollicite ambulemus, eumque precemur ut nostri misereatur, et nos ab infinitis mortis periculis quibus circumdamur protegat? Quare quum improbi sic gloriantur of secure vivunt ac in vidis indurantur, quasi foedus cum morte et sepulcro pepigissent, ut loquitur Isaias propheta, et videntur ipsum Deum lacessere quasi inermem: aut quasi possint ipsius manus effugere: quis miretur eos incautos a Deo deprehendi ; et quum extra omnem aleam esse sibi videbuntur, ad rationem vitae reddendam adigi, et tanquam fulmine incogitantes obrui? Talis fuit istius Goliathi exitus. Quod autem adiicitur Davidem quum funda iaculatus gigantem deiecisset nullum habuisse gladium, magis ac magic nobis admirandam Dei virtutem contemplandam tanquam in speculo exhibet, qua populum suum in summas angustias redactum, et quasi desperantem de salute, liberavit. Quod enim norninatim non exprimitur, facile, tamen colligitur. Nam si dicam: Immanis gigas ab adolescente superatus eat: potens ille of robustus miles a rustico inexercitato et longe impari, cataphractus miles, qui fuit unus instar propugnaeuli, ab inermi opilione deiectus eat: qui solo adspectu non tantum aliquem robustum virum terrebat, sed universum egercitum, ictu funda iaculati lapidis ab opilione deiectus et prostratus eat, sane nisi nitro caecutimus, fateamur necesse eat divine illud virtute factum ease. Nae fateor profanos homines et hebetes, fortunam hie vociferaturos: sed quoniam in bruta degenerarunt. Sciamus itaque Dei spiritum simpliciter narrare caesum et prostratum a Davide Goliathum primo ictu lapidis funda emissi, sine gladio, sine ahis ullis armis, ut inde fiat Dei virtus illustrior. Tune vero Dominus Davidem inermem ad praelium ire voluit, sine gladio, quem quidem deinceps in aliis praeliis adversus hostes adhibuit; sed its. tamen ut satis ostendat se multum profecisse in admirabili Dei auxilio quod hoc temporo senserat. Nam palam multis locis profitetur, se neque in gladio, neque in hasta salutem suam ponere: et fallacem equum esse die praelii. Nae David adversus hostes armis utobatur, et se ab illorum impetu tutabatur, sed vicissim testatur, se neque in suis viribus, neque in armis, neque in toto bellico apparatu spem seam reponere, quae omnia nihil sunt aliud quam vanitas, sed ab uno Deo auxilium exspeCtare. Hine discamus Deum saepe sine mediis humanis suos ex periculis servare: quae si tamen

prout ipsi placuerit adhibeat, et suis creaturis ad opus suum utatur, nihil tamen illa de Dei potentia detrahere : neque in illis externis mediis haerendum esse, nisi plane caecutire volumus. Ac proinde si Deus nobis gladium manu gestantibus victoriam de hoste dederit, ne illud industriae nostrae adseribamus, sed Deum sciamus eandem nobis inermibus et omni auxilio carentibus salutem afferre potuisse.

Sequitur deinde cucurrisse Davidem et stetisse super Philistaeum, et gladium ipsius eduxisse de vagina, eumque interfecisse et caput eidem amputasse. Bis fit mortis Philistaei mentio. Nam quum David funds lapidem iaculatus esset, dioitur turn interfectus: deinde iterum dioitur eduoto gladio caesus. Primo igitur loco mors accipitur pro lethali vulnere : quandoquidem ictu lapidis° its prostratus eat, ut se non potuerit erigere, neque movere: quare David confestim in eum irruit, et gladium ipsius invasit, et semimortuum cecidit: neque enim lapidis ictus eum plane interfecerat, sed its tamen Doi menu deiectus fuerat, ut movere se non posset, donee ipsi David gladio caput amputaret. Hine admonemur Deum nobis quidem de hostibus victoriam aliquando concedere, sed its ut nondum plane mortui sint: at tamen Deum inceptum opus non deserere, sed opportune tempore perficere : ac proinde patienter exspectandam impletionem

et animos assumend08, siquidem re ipsa iam se a nostris stare partibus palam ostendit. Hie vero in primis observandum, quomodo Deus manu sua hominum corda teneat. Nam ecce morte Philistaei illius reliquorum animi corruerunt. At non Philistacus ille gigas eos adversus Israelites armaverat: sed patria egressi sunt adversus Israelites se illis viribus longe superiores esse confisi, et se multitudine ac viribus meliores facile oppressuros illos attonitos et saltem tributarios eos reddituros sperantes. Ergone hominis caedes tantum illis pavorem attulit, ut metu omnes oporteat diffugere? Sane Deus tantum illis pavorem iniecit, ut nemine insequente debellati sint, et quidem vix audentibus Israelitis sese loco movere. Neque enim dicuntur Israelitae visa Philistaei atrage concurrisse ad praelium, sed simpliciter dicuntur Philistaei diffugisse, quos deinde Israelitao fugientes persequuti sunt. Continebant ergo se castris Israelitae, quid acturi essent ignari: et Deus illos tanquam victos intra castra continuit, ne sue innratitudine tantum Dei beneficium obliterarent. Nam si repente prostrate gigante fuissent hostes adorti praelio, victoriae partem sibi attribuissent, deque suis viribus gloriati fuissent. David quidem ictu illo aliquid effecit, sed quid ille ictus adversus tot hostes potuit? Nos sane hostes praelio adorti superavimus. Deus igitur illis hauc gloriationis occasionem adimit, quandoquidem castris eontinet, et tanquam 16*