Prev TOC Next
[See page image]

Page 215-216

 

215 HOMILIA LXIL 216

tanquam praelio vietos fateantur, ac proinde Philistaeis subiiciantur et tributarii fiant. Itaque non abs re Saul moras nectit, Davidemque retinet ne adversus Phil istaeum progrediatur: etiamei deinceps consentit, tit videbimus. Quaenam vero istius consensus causa fuit, obsecro, nisi internus Del motus qui Saulem incogitantem rexit? Nam alioqui millies potius regnum amisisset, quam Davidi tam insignem victoriam procuravisset. plum itaque Deus excaecavit, ut Davidem pateretur istud certamen subire. Nam et idoneas hominum iudicio causas habebat impediendi hunc congressum tam imparem. Ecquis enim adolescentem, et inexercitatum, ferat cum gigante exercitato in armis eongredi? quis inermem cum cataphracto milite, et quidem non pari cum aliis statura, sod qui erat turris instar, ut vidimus: cuius lancea tanti ponderis et taritae ]ongitudinis erat ut a nullo alio portari posset? Denique qui clypeum, galeam, thoracem, ocreas immensi ponderis habeb.at? et qui onus erat instar propugnaculi? Quare videri poterat alienum ab omni ratione Davidem in tantum periculum a Saule coniioi. Et praeterea non dubium est quin Saul vel malitia, vel mete periculi quod universes exercitus incurrcbat, certamen istud fuerit impediturus, nisi a Doe fiiisset excaecatus. Et boo saepe usu conting-ere videmus, ut si quos Deus velit promovere ad summos aliquos bonores, etsi multi improbi reluctaturi videarrtur cedere tamen cogantur, et quod alioqui nollent, sua sententia comprobare : et quem Deus bonorari vult sine contradictione admittere. Sic hodie multi Christiani singulis paene momentis in periculum veniunt, et ab hostibus iam iam lacerandi et laniandi videntur, eonspirantibus adversus ipsos et dira quaeque molientibus: et non tamen propterea minus fideles Deo serviunt, sed in Dei cultu alacres pergunt, et vel invitis hostibus consilia et molitiones illae in bonum ipsorum cedunt. Quae causa est istorum, obsecro? Nempe Deus suis servis viam aperit., et veluti quibusdam repagulis improbos coercet, no suum opus impediant, et ne prava sua consilia et conatus ad exitum perducant, oculorum aciem hebescere facit, et prudentia et intelligentia privat, ne quid agant ipsimet intelligant: quos certum est si sua consilia possent ad exitum perduccre, et pravam voluntatem implore, divinum opus impedituros. Et borum omnium exempla nostrum saecuium habet satis frequentia. Quis enim vel sola cogitatione potuisset imaginari, quod opus Deus moliebatur posse unquam eum exitum quem hodie videmus assequi? Quid impediit quominus callidi illi et versuti homines, et qui pravis semper artibus res suas tutati sunt, non providerent mature ne tanto cum successu evangelii doctrina propagaretur? Nae si cogitassent, pro viribus impedire istud opus conati

essent; neque diabolus segnem operam contulisset. Nihilominus tamen illos obstupuisse videmus, et a Deo factos ebriosis similes, ut videndo non viderint: et ita fregisse illorum animos Dominum, ut hebetes fuerint: et superbiam ita mentes occupasse ut Dei gratiam quae in ipsius ecclesia lucet contempserint, et tanquam paleam terra obruerint. Et quidem illi sibi gratulantes, et triumphos sues praedicantes miseris insultabant: ecquid, aiebant, isti homunciones efficerent, quid isti stolidi et stupidi homines susciperent, quid magnum abiecti isti et viles homines praestarent, nobisne vel ad momentum exigua hominum manus resisteret? Sane videbantur sue freti splendore et munificentia tribus bolis voraturi quotquot mundus fideles habet. Atque istud dum sperant et tanquam factum pollieentur negligentiores facti sunt, et Deus interim opus suum perfecit, et sic ipsorum oculos perstrinxit, ut imminentem sibi ruinam non animadverterint. lam vero Dei manu deiecti, et opinione falsi, dentibus frendent et ringuntur: Deique virtutem non animadvertunt, et adversus ipsum insurgunt, et bellum inferunt. Ac licet videantur facti poenitentia duci, et animum immutare, tamen illos intus uri certum est, et perpetuo cruciari a sue carnifice, quod its honoribus exciderint quibus maxime delectabantur et inebriabantur. Denique Davidis exemplo discamus, Doe nos protegente et in clientelam suam recipiente, ne rabidissimas quidem feras nobis esse nocituras : et licet immensis gurgitibus circumdatos, ex quibus nullus detur exitus, et altissimis montibus, aut magnis fluminibus impeditos, ut De pedem quidem ad periculi fugam movere posse videamur, Deum tamen ita brachium suum exserturum ut viam aperiat, facilemque et perviam efficiat. Ac proindo licet adversum nos mundus eoniuret, tamen eius arrogantiam deiecturum, aut stuporem immissurum, quotiescuuque sues tutari et promovere voluerit.

Et de istis satis: ad Davidis responsum transeamus, et qua fiducia nitatur expendamus, nempe. non sua industria, neque fortitudine, sed recordatione divini auxilii, quod in summa difficultate expertus fuerat. Ait enim : P ascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat lee vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis: et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: Et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suff'ocabam, intericiebamque eos. Quibus verbis satis ostendit se suis viribus non fidere, nihilque de illis sibi pollitceri, sod a Domino solo auxilium exspectare, quod ex ipsius conclusione fit adbuc magis conspicuum, quum ait: .Dominos qui eripuit me de mane leonis, et de manu ursi, ipso- me liberabit de manu Philistaei huius. Ubi observandum Davidem licet pecuarius antea fuisset, tamen iam ab initio praeparatum a Domino ad maiora, quae vix unquam