Prev TOC Next
[See page image]

Page 197-198

 

197 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gVII. 198

tertius quoque Samma. 14. David autem erat minimus. Tribus ergo maioribus sequutis Saulem 15. Abiit David, et reversus est a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. 16. Procedebat vero Philistaeus, mane et vespere, et stabat quadraginta diebus. 17. Dixit autem Isav ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentae, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos. 18. Et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce. 19. Saul autean et illi, et omnes f lii Isra%l in valle terebinthi pugnabant adversus Philistiim. 20. Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut praeceperat ea Isai: et venit ad locum Magala, et ad exercitum qui eqressus ad pugnam vocifcratus erat in certamme. 21. Direxerat enim aciem Israel: sed et Philistiim ex adverso fuerant praeparati. 22. Derelinquens ergo David vasa quae attulerat, sub mane custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur inter fratres suos. 23. Quumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius adscendens, Goliath nomane, Philistaeus de Geth, de castris Philistinorum: et loquendo eo haec eadem verba audivit David. 24. Omnes autem Israelitae videntes virum, fugerunt a facie eius, timentes cum valde. 25. Et dixit unus quispiam de Israel: Num vidistis virum hunc qui adscendit? ad exprobrandum enim Israeli adscendit. Yirum ergo qui percusserit cum ditabit rex divitiis magnis, et f.liam suam dabit ei, et domum patris eius faciet absque tributo in Israel. 26. Et sit David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philistaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hie Philistacus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis? 27. Re f erebat autem ei populus eundem sermonem, dicens: Haec dabuntur viro qui percusserit eum.

Magna sane et inaestimabilis virtus eius est qui vitam agit privatam, quietam et securam, non invidens aliis summos honores et dignitates. Notum enim est quam altas radices agat natura in homin1bus superbia, ut quisque cupiat eminere et in alios imperium obtinere. Quare difficile est intra uiodestiae et humilitatis terminos sese continere, suaque conditione contentum esse, vilemque et abiectum haberi, ahis ad summos honores et dignitates evectis : et Deo placide inservire, non sollicitante concupiscentia neque impellente ad honorum cupiditatem : singularis, inquam, illa est virtus. Et vicissim rara virtus est, si quis honoribus, dignitate, gratia et autoritate praeditus non effertur neque insolescit: sed sese totum Dei cultui addicit, et pro viribus proximorum utilitati studet, et quo maioribus donis a Dee donates est, eo se magis

Deo et proximis devinctum agnoscit. Si quis igitur in summam dignitatem aliquam evectus non insolescit neque arrogantia tumet, sed in ea se modestia continet, no alios contemnat, et suao conditionis meminerit, laudabilis sane virtus etiam est. Tertia quaedam ad istas accedit virtus longe illis superior, quum nulli honores, nulla dignitas hominem a sobrietate et modestia potest dimovere: sed potius ex illis agnoscit, sea Deo in eam dignitatem evectum explorari et ad modestiam erudiri : ac proinde si de dignitate deiici et parvum fieri eontigerit, sea conditione gaudet, et pristinam dignitatem facile obliviscitur. Profecto si quis aequo animo tantam mutationem ferre didicit, ut licet in autoritate collocates tamen modestiam colat, et si abiectam conditionem vitae ingressus sit non aegre ferat: sed quaecunque vitae ratio fuerit, sive dives, pauperis animum retineat, sive pauper, ne opes affectet, et quaeounque mutatio contingat, patienter casus omnes ferat, magnum illum ego virum, et insignibus virtutibus eximium iudico. Hanc virtutem coluisse Davidem ex hoc loco fit conspicuum, ubi audimus ipsum postquam factus fuisset Saulis armiger, et in gratia esset apud Saulem, reversum tamen in domum paternam et ad ovium pascua, et rusticam vitam egisse. Nullae illum sane delitiae aulicae, nulls pompa retinuit quin ad ovium septa reverteretur, quasi nunquam ab illis recessisset. Certum est enim quae hoc loco recensentur contigisse ex quo David in Saulis aulam advocatus fuerat, et gratia multum apud proceres valebat. Fidem huius rei faciunt expressa textus verba, quibus dicitur David a Saule abiisse, et reversus esse ad pascendas oves: et deinceps etiam videbimus illum fuisse istius dignitatis participem. Nam si antequam in regiam aulam vocatus fuisset, Goliathum ad certamen provocasset et superasset, quaerentibus servis Saulis quendam qui coram ipso, quum a spiritu malo vexaretur, citharam pulsaret, et David vocatus esset, nonne ex signis istis fuisset agnitus, eum nimirum esse invenem illum qui Goliathum gigantem singulari certamine vicisset7 Sed quum primum ad Saulem venit, tanquam ignotus et nunquam antes visus est adductus.

Verum tamen quaedam hie oritur non parva difficultas. Nam paulo post videbimus Saulem de Davide, quum se ad singulare certamen offerret, inquisivisse quis esset, quasi nunquam eum antes conspexisset: et a victoria reversum quaesivisse ex Abnero, unde genus adolescens ille duceret, quasi nulla unquam de ipso apud regem facta esset mentio. Verum ex eo fit conspicuum Saulem non modo perturbata mente fuisse, sed etiam stupida et hebeti

et a Dee sic in reprobum sensum fuisse eonieetum, ut ne inter homines quidem discerneret eos quorum utebatur ordinario ministerio. Caeterum Davidem 1q"`