Prev TOC Next
[See page image]

Page 189-190

 

189 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XYII. 190

Magna quidem illi clade caesi fugatique fuerant, ut nunquam viderentur exercitum redintegraturi: quare novum- et insolens illud videbatur, quod non modo rebellant, sed ultro victores antes Isra0itas invadunt. Magnopere suis viribus confisos oportuit, nam unde tantos animos sumerent, quum antea tot hominum millia ex ipsis caesa fuissent: quomodo iam denuo praeliaturi tantum exercitum colligere potuerunt, et tanta audacia Israolitas agressi aunt? Nae Deus reiecto Saule, fecit illis animos, quoniam, ut ante diximus, Deus hominum corda regit: ac proinde qui modo magno et excelso animo nihil extimescebat, repente in ijnaviam et timiditatem incidit. Contra vero qui antes timido, humili, demisso fractoque animo nihil audebat, repente magnos et elatos animos gerens quaelibet ardua leomna quadam ferocia suscipit, et in sui admirationem omnes traducit. Tali audacia Philistaeos Deus excitavit, ut coacto exercitu populum Israeliticum ultro aggrederentur, belloque lacesserent, et regionem ipsorum invaderent : et hoc potissimum ut Saul puniretur: in cuius punitionis partem populum etiam venire oportuit. Ea aunt enim divina iudicia ut nonnunquam populus pro regis delicto veniat in partem poenae: nonnunquam contra reges etiam plectantur immissa in plebem calamitate: quodmirum videri non debet, quandoquidem non sunt populi innocentes, et omni culpa vacui, quum reges peccant, et puniuntur. Sic videmus hoc loco Saulis regnum a Domino fuisse maledictum, et populum edam dignum fuisse qui gravibus poenis multaretur, quod a Samuelis obedientia se subduxisset, quern tamen ipse Deus ipsi praefecerat, suumque veluti legatum instituerat. Equidem vero fateor Dei bonitatem tantam malitiam superasse, quemadmodum antea vidimus, sed non its tamen ut suae vindictae locum non reliquerit, quum locus et tempus postularunt corrigi istam offensam adversus ipsum Deum admissam : etsi ad tempus dissimulavit et populi rebellionem toleravit. Quid Mosi contigerit in deserto, post culpam illam populi qui vitulum aureum conflaverit satis notum eat. Nam quum ardentibus precibus saepius repetitis iram Dei populo imminentem deprecatus fuisset, et Deus populo placatus illius precibus fuisset, quod vitulum aureum conflasset, nihilominus tamen iustam illius idololatriae vindictam in tempus opportunum distulit. Sed nonne in istis magnam esse repugnantiam dixerit aliquis: Ego miserebor, et tamen vindictam in opportunum tempus differam? Sciendum itaque Deum peccata quidem remittere quum ea non punit ex tempore: sed quae deinceps punit, quod quibus remissa videbantur ad Deum serio non sint conversi, neque ipsum invocarint, et impunitatem sibi pollieentes parvi ipsius minas fecerint. At quum tam patienter nostram conversionem Deum exspeetare

videmus, testimonium ipsius clementiae et mansuetudinis habemus : quae tamen gravitate poenae compensetur in eos qui patientiam ipsius novis peceatis provocarint. Cuiusmodi exemplum hie populus nobis praebet adversus quem Philistaeos rebellasse, et bellum renovasse conspicimus: et castra fuisse metatos in media tribu Iudae conspicimus.

Interim tamen omnis hie apparatus videtur Davidem adiuvare, et rebus ipsius magnum pondus adferre: quandoquidem adversus Goliathum immanem illum gigantem ultro praelium solus aggreditur. Sed quam impari certamine! Nae veluti si musca elephantum, vel Formica taurum vel aliquam similem feram lacesseret. Quis ergo vel mente cogitaret Davidem hac via perventurum ad summam dignitatem2 Sod Deus its solet opera sua perficere modis admirandis et nobis incomprehensibilibus: itaque quern vult attollere, deprimit: et quem vivifieare, occidit, ut sacram scripturam passim loqui videmus. Atque its fiunt eius opera notiora, quae alioquin parvi facerent homines, si modo quodam ordinario et via generali quadam operaretur: ac proinde autor non agnosceretur, neque ipsi gloria debits tribueretur, sed fortunae potius adscriberentur. Sane quum ex arbitrio nostro res succedunt, certum eat, nos non ad Deum usque assurgere ut autorem laudemus: neque tam alte oculos attollere ut eius virtutem, quae tamen in illis sese patefacit, apprehendamus: quamobrem oportet Deum contra nostri iudieii et rationis sensum operari, ut eius manum agnoscamus. Exempli gratia, si David in regiam dignitatem admissus fuisset nunquam debellato Goliatho, Dei gratis longe fuisset obscurior. Sed quum certamen illud impar aggressum, et velut in immensam abpasum immersum, Deus facit emergere, et vietoriam insignem ipsi de hoste concedit : quum, inquam, gigas, et quidem sic omnibus armis instructus, et in re militari exercitatus, ut rupes quaedam aut propugnaculum videretur, a Davide superatur, et eo iuvene, et inermi, nisi quod aliquot lapillis in pora pastorali sumptis, funda turrem illam et propupnaculum evertere conatus eat. Nam ipsius gigantis staturam et armaturam attendite, erat altitudanis sex cubitorum et palmi: Et cassia aerea super caput eius: et lorica squamata induebatur. Et ocreas aereas habebat in cruribus: et clypeus aereus tegebat humeros eius. Quibus vero contra munitus armis erat David? Nae, nudus et inermis adversum tam bene armatum gigantem progreditur, exceptis paucis lapillis et funda. Quae quidem profecto nugae potius quam serium certamen videri possent. Sed hinc maior oritur occasio divinae virtutis et potentiae praedicandae: et praeparatio quaedam seu proludium ad Davidem celebriorem faciendum, donee in regni possessionem venisset: quae tamen non humano iudicio conti-