Prev TOC Next
[See page image]

Page 181-182

 

IN I LIB. SAMUEL. CAP. gYI.

dante mensura, traxerit. Sive ergo ipsi diaboli in nos ferantur, sive improbos ad id impellant, reos tamen semper esse coram Deo cerium est: quod mens ipsorum non feratur in Dei cultum, sed contra potius Dei voluntati pro viribus reluctentur.

Et de istis hactenus, sequitur deinceps servos Saulis ipsum adhortatos fuisse, ut quandoquidem spiritu malo agitabatur, iuberet sibi quaeri aliquem qui citharam pulsare novisset, ut sibi bene esset. a t unum ex illis admonuisse regem else inter filios Ism quendam scientem psallere, virumque bellicosum, prudentem, et virum pulchrum, et quidem cum eo esse Dominum. Ac tam accersitum Davidem : et bona patris cum venia venisse ad regem, stetisseque coram eo, et fuisse dilectissimum, factumque renis armigerum. Tum misisse Saulem nuncios ad Isai, petentes uti David apud regem maneret, quod gratiam invenisset in oculis eius. Davidem vero tanta gratia citharam pulsasse, ut Sauli bene fuerit, et ab eo spiritus malus ad tempus recesserit. Hie vero in primis quaeri potest: An tanta sit vis musicae, vel citbarae, ut spiritus malos possit depellere: quod ista quaedam veneficii et incantationis species esse videatur. Nam, quaeso, si quem Deus spiritu furoris turbaverit, an citbarae sonitu depelli posse diabolum arbitrabimur? Praeterea, Davidne divinae sententiae reluctaretur? Saulem enim vidimus propter rebellionem eacidisse regia dignitate: et a spiritu malo afflictum, quod ab ipso Dei spiritus recessisset: quare ergo David malum ipsius allevare nititur, vitamque prorogare harmonico musices cantu, aut citharae pulsu, quasi videretur impedire velle quominus in illum Dens animadverteret, qui dignissimus Brat castigatione? Praeterea, ut ante dixi, apertutn veneficium et incantatio haec esse vidotur, cuius nulla certa ratio reddi possit. Et sane re ipsa verum est, et non oportet haee in generalem regulam trahi, harmonico concentu vel vocis vel fidium posse diabolos depelli, vimque ipsorum et furorem impediri. Sed servi Saulis ex usu communis sensus loquuti sunt. Fuit enim malum istud quo affligebatur Saul melancholiae species, ut fuerit simillimus its qui in furorem versi, quamdiu mania duraverit, obvium quemque caedere nituntur, vel praecipitem in ignem aut aquam dare: cum simili morbo luctari Saul visus est, sicuti pluribus deineeps audituri sumus. Certum autem est adversus istiusmodi morbos melancholicos plurimum posse harmonicos concentus: et afflictum animum posse recreari et ad tempus refici : sed istud non est perpetuum. Yulgus vero consuevit eandem omnibus morbis medicinam adhibere, et existimat pharmacum quod adversus aliquam morbi speciem valuit, eandem vim adversus omnes obtinere. Imo si quis frigidam ad nauseam usque bibens ex febre convaluerit, etsi excessu

182

peccavit, nihilominus eadem potione depelli alios morbos posse sibi persuadebit. Atque its fit, ut si experientia duorum aut trium aliquid comprobatum sit alicui utile, qui rerum istarum notitiam non habent, arbitrentur omnibus naturis et personis idem convenire, et quod adversus aliquem morbum profuit, idem adversus omnes profuturum. Sane quod ad musieam attinet, non caret ratione quod animus afflictus recreetur et reficiatur, quoniam mali apprehensio harmonico concentu tolli potest, vel mitig-ari : at non ipse morbus, qui non its vinci musica vel oitharae vel alterius instrumenti sono potest, ut non amplius saeviat in hominem. Ergo ex istis apparet servos Saulis non ratione, neque consilio, sed ex vulgata hominum opinione consilium istud regi suppeditasse, quum suaserunt, ut virum aliquem quaereret qui bene citbaram pulsaret. Deus vero licet consilio isti felicem successum dederit, tamen non temere imitandum est: quaDdoquidem temere Saulis servi illud inierunt: ut solent aulici ad gratiam sibi conciliaudam, suumque amorem et benevolentiam erga dominos testandam, quidquid in buccam venerit eflutire. Porro quum dicitur malum quo Saul affligebatur allevatum Davide citharam pulsante, conspicimus profuisse ipsi eonsilium illud, sed speeiali privilegio et favore Domini : tit non sit inferendum propterea Deum eodem semper modo cum omnibus acturum : et ne temere quaelibet exempla cogitemus imitari. Quis enim, exempli gratia; quum audit Dominum nostrum Iesum Christum caeco cuidam oculorum usum redditurum inspuisse in manum, et lutum macerasse, quo deinde levit oculos illius, et visum dedit, sputum existimet aut lutum habere vim illuminandi, et usurpandum factum illud, ut papistas fecisse videmus? Sane idem fuerit ac si quis aquam igni miscere velit. Eequis igitur ex hoc facto speciali, quo Saulis furorem harmonico Davidis concentu fait placatus, existimet vim quandam sanandi furorem habuisse Davidis citbaram'? Sane non ea fait vis citharae, non musices aut aliorum organicorum inatrumentorum, ut pellere diabolos et coniurare possent : sed Dei voluntas efficaciam illis ad hoe efficiendum dedit. Atque haec saepe consiliorum divinorum ratio est, ut obliquis mediis ad suum opus perficiendum utatur. Nonnuuquam accidit, ut qui iustitiae et aequitati studuerit et se totum tradiderit, tempus et operam lusisse videatur,, et labor ac conatus irritus videatur, quem tamen Deus fortunabit, ut in eo Dei manifestum opus appareat. Sed quamdiu ex nostri sensus iudieio mediis obliquis nos agit transversos illudere conatibus videtur. Exempli gratia, Davidemne oportebat ut in regiam dignitatem eveberetur citharam pulsare? an inde aliquod potuit sporare adiumentum ad dignitatem illam consequendam? Erat 12*