Prev TOC Next
[See page image]

Page 147-148

 

147 HOMILIA LVIL 148

proborum vicem et exitium impendens miserentibus. Dominus noster Iesus Christus dixit Noachi temporibus ills fuisse bominum studia, ut domos splendidas aedificarent, genio indulgerent, luxu diffluerent, interea dum Noachus magno labore arcam struebat: et mundi praedictum exitium imminens sine dubio lugebat. Quare Davidem nos oportet imitari, dicentem se saepe in lacrymas pro inimicorum salute eflusum, quum praesertim illos Deum ofendendi finem nullum facere conspiceret: et quum improbos homines veluti amentes conapiciemus sibi delicias facere adversus Deum insurgentes, nullum finem faciamus flendi et imminentem illis condemnation em lugendi: non tantum quod suis peccatis Deum provocent: sed qnod creaturas ad imaginem Dei factas eo amentiae devenire conspiciamus, et sua pervicacia tantum exitium in so accersere quod nos horrere oporteat, quum in oculos incurrit.

HOMILIA LYII. CAP. gVI.

1. Dixitque Dominus ad Samuelem: Usque quo to luges Said, quum ego proiecerim eum ne regnet super Israel ? Imple cornu tuum oleo, et veni ut mittam to ad Isa"a Bethlehemitem : providi enim in iliis eius mihi regem. 2. Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et intericiet me. Ft ait Dominus: Yitulum de armento tolles in mane tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.

Nondum ad regni Saulis finem pervenimus, et nihilominus tamen hie videmus Deum de successore populo sue, providisse, licet nondum illum in regni possessionem esset missurus. Et supra vidimus etiam eadem ratione Saulem, non statim postquam a Deo per Samuelem esset rex designates in sedem regiam evectum fuisse: sed aliquamdiu in abiecta illa et hutnili conditione in qua privates in aedibus paternis vixerat remansisse, et ut bubulcum et agricolam terram coluisse. Idem et Davidi hoc loco contigisse docemur. Neque enim primo quoque tempore unetio ipsius suum effectum sortita est: sed servo fideli sue, Samueli Deus indicare voluit, se non idoo quod Saulem reiecerat populi sui curam omnem abiecisse, .neque oblivioni tradidisse, ac proinde neque propterea fore conditionem ecclesiae deteriorem. Atque hic est verborum illornm sensus, Deum Israelis non mentiturum, neque etiam poenitentia ductum iri. Quaecumque igitur conversiones commutationesque rerum accidant, tamen earum eventum ita moderaturum Deum sciamus, ut suorum semper recordetur

ac misereatur, neque unquam spe sua frustrentur qui in ipso fiduciam collocarint, quod Deus non sit instar hominum vanus et mendax: sed ipsius veritas in aeternum maneat, et licet coelum terrae misceatur, et sus deque omnia ferantur, semper incolumis appareat. Notandum igitur nobis, in hac Davidis unctione Deum patefecisse, Saule licet exauctorato et regno pulso, promissam tamen suam graham et tamdiu exapectatam, minime abolitam

nimirum, fore ut caput populo praeficeretur, quod divinam maiestatem repraesentaret, et in omnium salutem cederet, usque ad Domini nostri Iesu Christi adventum.

Sed quandoquidem singula non possunt hoc momento sigillatim explieari, agite quem textus ostendit ordinem sequamur. In primis obiurgatum a Dec Samuelem videmus quod Saulem indesinenter lugeret. Hie vero luctus, ut heri doeuimus, a singulari virtute manabat. Nam Samuel, ut home, erat, etfut sunt hominum mores, potuisset Sauli regiam dignitatem invidere: sod, ut apparet, se non respexit, neque sui euram ullam habuit, quin potius totius populis commodis et utilitati studuit. Quare metuens De qua sublato Saule confusio in regnum incideret, flebat et lamentabatur: qui sane bonus sanctusque zelus fuit, et Deo procul dubio probatus: sed excessus in eo vituperabilis, quod flendi modum non fecerit. Peccasse tamen Samuelem etiam merito quis dixerit, lieet non immodico luctu Saulis repulsam lugentem : quod divino decreto de Saulis reiectione sine contradictione et simpliciter acquiescere ipsum oporteret, et non tantum acquiescere Dei voluntati, sed eadem etiam laetari: quomodo nor, etiam Domini nomen in omnibus ipsius operibus decet benedicere. Flens itaque Iugensque Samuel videtur aliquo modo Deo reluetari et contradicere velle: neque eo usque posse deiici et humiliari, ut quod Deus fecit approbet, eique consentiat. Quod primum fidei christianae repugnat ex diametro: deinde miserrimam eius hominis conditionem esse necesse est, quod mortalis autoritati Dei subiici non possit, neque probare quod ipsi visum est, nee eius deeretum ut bonum et iustum agnoscere et admittere. En ut prima fronte videri possit Samuel lugens Deum offendisse. Sed hie observandum, posse quidem nonnunquam homines passionibus abripi, non quidem Dei voluntati eontrariis et repugnantibus, sed non tamen omnino eonsentientibus. Exempla satis frequentia vitae nostrae curriculum nobis suppeditat. Veluti, si quis uxorem, vel liberos, vel parentes habeat, quibus longiorem vitam optet, naturali orzoeyj ad hunc affectum impellitur, et officio sue, fungitur, ac proinde recta et naturalis illa affectio laudabilis est. Verum tamen Deo aliter videbitur, et vel parents, Vol uxore, vel Boris orbare illum volet: quorum