Prev TOC Next
[See page image]

Page 139-140

 

139 HOMILIA LYI. 140

illic pietas, nulla sinceritas et integritas, sod mera simulatio et hypoerisis. Tale fuit Saulis sacrificium

externa nempe pompa, qua se Deo gratias aaere pro parta vietoria, et pro omnibus acceptis ab ipso beneficiis simularet. Nam si quod corde premebat exprimere ausus esset, minime dubium est quip adversus Deum blasphemas voces evomuisset, et de solio detrahere esset conatus, si nihil reluctando promovisset. Quamobrem discamus non solis externis ritibus et caeremoniis, veluti vel genuum flexione, vel manuum in coelum elevatione, vel aliis istiusmodi signis reverentiae et humilitatis Deum adorari : sod oportere corda nostra repurgari ab omni fraude et simulatione: et eum in veritate, ut psaltes loquitur, invocari, scientes non esse ipsum propinquum nisi sic ipsum invoeantibus, id est sese explorantibus, et ad seriam peccatorum cognitionem venientibus, seseque totos ad ipsius obsequium componeutibus, et quamcunque ipsi correctionem immittere placuerit, ferre patienter paratis: et nihilominus tamen in bonitate ipsius inaestimabili fiduciam omnem suam ponentibus, quod probe sciant castigationes illas quibus corpus afficitur, in salutem seternam animarum suarum cedere. Atque ista sola vera est invocandi Doi ratio.

Sequitur Samuelem iussisse ad se Agagum regem Amalecitarum adduci, et venisse Mum pinguis simum. Vox haec varie exponitur, alii enim exponunt venisse cum delitiis, quae una est significatio vocis hebraeae. Alii pinguem exponunt, quasi venerit ad Samuelem bone curata cute, ut regem decebat. AM gressum regium et superbum intelligunt, ut viri fortes.et magnanimi fortiter occumbere malunt quam ignominiose vivere. Nam se quum antea rex fuisset, iam captivum in vinculis teneri videbat, of haec illum cura vehementer urebat, quod nulla spes aflulgeret, redimendae libertatis: of non haberetur pro rege, caesis ad unum omnibus ipsius servis. Neque vero mancipiorum more se haberi videbat, quorum vita tutior est, sod de vitae salute incertus, inglorius, perpetuam ignominiam, et generis omnis contumelias metuebat. Atqui regiam dignitatem sponte conditioners illam subire rarum est, et valde difficile. Ergo ilium mortem non extimescentem superbo ad Samuelem venisse animo quidam existimant, ut miseram illanr conditionem in quam inciderat semel forti animo deponeret. Alii vocem interpretantur, cum vinculis, ut vinctus ad Samuelem venisse dicatur, et ita indicetur non fuisse ilium a Saule favore aliquo et benevolentia reservatum, sod triumpho potius destinatum. Quibus verbis etiam docemur Saulem, licet non omnino illi pepercerit, tamon non propterea culpa vacuum, quandoquidem latam a Domino sententiam per os Samuelis non impleverat: non ideo, inquam, culpa vacuum quod vinctum Agagum reservaret, siquidem

oportebat ipsum sine contradictione Dei mandatis quae Samuel pertulerat obtemperare. Hine itaque discamus non satisfacere indices officio sue, si crimen aliquod gravioribus poenis dignum leuioribus puniant, sod oportere punitionem offensae respondere. Si quis enim, exempli gratia, quopiam admisso delicto puniatur severiore poena: et alter eiusdem criminis reus leviore mulctetur, nulla potent in illa inaequalitate esse iustitia. Quamobrem quo proclivius in hoc vitium iam inde a saeculo feruntur homines, eo non attentius doctrinam, quae hoc loco proponitur, oportet expendere : Saulem nempe licet Agagum in vinculis haberet, non ideo tamen coram Domino culpa liberatum, etsi non amice ipsum ad mensam admitteret, sod durius haberet, quandoquidem Deus ilium iusserat interfici. Yitam itaque Agago Saul concedens in Deum iniurius et eontumeliosus fuit: at proinde merito sua rebellione debitam illi poenam in suum eaput derivavit.

Sequitur venientem Agagum cognovisse propinquam sibi mortem. In quibus verbis quaedam etiam inest diffieultas. Vox enim bebrea'1L-t passim in scriptura significat vel revelare, vel declinare. Itaque simpliciter exponi posse videtur : Morn declinat, vel avertitur a me. Sed quia sensus alienior est, idcirco declinare alii accipiunt pro venire et irruere: quasi dicat: Mors declinat, non ut a me avertatur, sod ut in me impetum faciat. Utraque tamen expositio locum potest obtinere. Nam si simpliciter in genuina significatione vex illa Declinare sumatur, dicemus Agagum sperasse Samuelem sibi condonaturum. Quomodo enim mortem a prophetis divinis in quorum veniebat manus metueret, a quibus contra veniam exspectabat? Sic ergo potest hie locus exponi, ut Agag prophetae personam intuitus sibi persuadeat, se ab ipso dimittendum et absolvendum; qua in re vehementer fallebatur. Sin vero declinare pro irruere sumatur, tum dicemus Agagum veluti morti propinquum, exspectare sententiae exsequutionem. Porro si sonsum ilium sequamur: Agagum spem aliquam salutis concepisse, quod in manus prophetae incidisset, ex eo perspicimus quam multi misericordia divina quae in verbo ipsius praedicatur abutantur : quod nimirum specie misericordiae ins omne aequum corrumpi et perverti velint. At vero nonne Dei verbo remissio peecatorum praedicatur? Quare ergo ubi evangelio locus est tanta severitas exercetur? Yerum enimvero tam individuo nexu haec inter se iunguntur, ut nullo modo separari queant. Primum enim Deus vocat peccatores ad poenitentiam : et nulla ratio alia est reconciliationis cum Deo. Quare licet centies millies Doi gratia nostras aures personet, quicunque in malefactis perseverant, non veniunt in partem istius promissionis, et longe