Prev TOC Next
[See page image]

Page 131-132

 

131 HOMILIA LV. 132

turum quern sibi substituat, longe meliorem et dignitate praestantiorem. Ac sane Deum eertum est non laborare vehementer in quaerendis viris ad dignitatem aliquam aut munus idoneis, quos si quaerat nullos reperiat: sed ipsummet tales viros excitare et sufficere. Et sane quemadmodum ex nihilo mundum creavit, sic etiam ipse format et disponit homines ut ad munera ad quae ipse eos vocat, idoneos faciat: atque hac rations nunquam ipsi desunt quos, in eorum locum subroget quos exauctoraverit. Denique hac sententia Samuel Saulis arrogantiam et stultam obstinationem et pervicaciam deieeit : ne sibi persuaderet nullum in populo reperiri posse qui sibi subrogaretur. Docet itaque Deum facile alios suscitaturum, et Saule iustiores reperturum, ex sua bonitate. Neque enim natura sua tales sunt, ncque etiam suis viribus quamdiu his vivunt efficiuntur: sed a. Deo ipso disponuntur, et ad hoc vel illud munus idonei redduntur, spoliati fragilitate illa humana quae ineptos ad omne bonum opus facit. Atqui Davidem videmus in graviora, si eatrinsecus consideres, peccata Saule lapsum. Sed satis nobis faeere debet, quod nielior Saule dicatur a Domino, quern solum idoneum iudicem verc affirmare possumus: cuius sententia standum est, ut monet Paulus. Hine itaque discamus, nos in aliquo dignitatis gradu a Deo constitutos, nisi ut par est officium fecerimus, ab ipso vel in ultimum eaitium posse detrudi, vol perpetua ignominia et dedecore affici. Neque etiam ipsi defore qui quod bonum ipsi videbitur exsequantur, quod.non indigeat alterius auailio, et nobis facile carere possit, non defuturis nobis melioribus quorum opera utatur: quandoquidem quidquid habemus ab ipso accepimus, et ab eius liberalitate manavit: est enim ille fons et origo omnis plenitudinis perennis et inexhaustus. Ac si sancti sui spiritus portionem nobis largitus est, centies millies ampliorem aliis largiri potest, quorum uti volet opera, quum adeo miseri fuerimus ut ab ipsius obedientia recedamus. Idcirco Dominus noster Iesus Christus Iudaeis olim dicebat, Deum posse regnum suum alio transferre, et populis communicare qni fructum ex eo percipiant. Nam bac opinions Iudaei tenebantur, et ea velut inebriabantur, Deum sibi alium populum dieare non posse, quod ipsos in peculium et haereditatem elegisset : quod Abrahami filii essent, cui factae erant promissiones. Sibi itaque videbantur Deum eo usque devinctum tenere, ut si lex Dei et ipsius promissiones inter ipsos deficerent, nullus in toto mundo locus superesset in quo ecclesiam seam collocaret. Sed Christus hanc arrogantiam eludit, quum ait, Deum posse regnum suum alio transferre quoties ipsi videbitur, et illud augers et amplificare. Ex quibus apparet quomodo haec doctrina sit in usum nostrum revocanda, et quidem tam publice

quam privatim : ut si Deus donis suis et gratia nos cumulavit, eo ardentiore studio in ipsius cultum incumbamus, quo magis ipsi devincti sumus. Quare sciamus etiam ipsum posse donis ipsius abutentes iisdem apoliare, et in alios transferre, qui melius iisdem utantur. Sed in primis quum de salutis doctrina agitur, danda opera est, ut in Dei gloriam a nobis usurpetur. Nam si ingrati fuerimus, profecto potest eadem nos Deus privare: et ad alias nationes praedicationem verbi sui transferre, licet remotissimas et a regno Dei alienissimas, quae tamen illud admittant, et longe uberiores quam nos fructus ferant. Quamobrem omnibus nervis in hoc incumbendum, ut eo quisque muncre fideliter fungatur ad quod a Deo vocatus est, et in ipsius timore ambulet, ne nostra ingratitudine talibus beneficiis destituamur. Neque enim Deus est variabilis, aut propositum mutat: sed occasionem ipsi praebemus in nos iudicia sua exerendi quum dona ipsius profanamus, quae in ipsius gloriam et nostram salutem dicari et consecrari oportebat.

Sequitur deinceps : P orro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat poenitentiam. Quibus verbis Samuel quam supra tetigi sententiam confirmat, nempe Deo nihil deperiturum si Saul regia dignitate privetur: quod tamen ipse sibi poterat persuaders : quemadmodum hoc vitium in nobis tam altas agit radices, ut Deum nobis devinetum arbitremur, quum tamen ab ipso omnia habeamus, et nihil ipse nobis debeat. Sed quoniam beneficiis ipsius cumulati sumus, mirum in modum efferimur, et iisdem insolescimus, Deumque nobis obstrictum non sine insania persuademus : ac proinde contentum illum esse nostris blanditiis et industria oportere. At Samuel hie doeet, remoto Beet Saule, fortitudinem Israolis mentiri, et poenitudine flecti Deum non posse. Saul igitur videbatur excepturus, Deus in Israele me regem constituit, ac proinde populum mea cura et studio defendi adversus inimicos oportet. Quid ergo populo futurum est, si nullus rex amplius fuerit? Respondet Samuel, Dei decretum ab homine mortali non pendere: ac proinde humanis omnibus mediis deficientibus nihilominus tamen impletum et perfectum iri Dei voluntatem : et idcireo ait: Fortitudo Israel non mentietur. Quum fortitudinem ait, ostendit populum non suis viribus subsistere, sed unius Dei robore et fortitudine : ac proinde non pendere ipsius salutem ab humanis viribus, sed ab unius Dei tutela et protectione. Quamobrem dignisgima est observations sententia, Deum nunquam deosse ipsum amantibus, timentibus, et fiduciam suam omnem in ipso collocantibus. Deinde et hoc mentibus altius infigendum, omnibus humanis mediis et rationibus deficientibus nostro iudicio, Deum tamen nibilominus viam inventurum