Prev TOC Next
[See page image]

Page 67-68

 

67 HOMILIA L. 68

qui autoritate apud populos pollent peceent saepissime pertinacia, et peccata peccatis accumulent, levitatis et temeritatis notam fugere cupientes: ac proinde in instituto live bene sive male coepto pergant. Nae qui ad rerum gubernacula sedent, et primal sedes occupant prudentiam in consibis debent adhibere, ne quid temere dicant faciantve cuius eos deinde poeniteat. Matura itaque deliberatione opus est antequam quidquam aggrediantur. At si non ea servata est moderatio quam oportuit, an ideo pertinacia tegendum est admissum per ineogitantiam malum, et adversus Deum et bomines his terve peccandum, ut unus lapsus tegatur? Sic facere hoc loco Saulem videmus: Quare istud exemplum intueri debent qui ad rerum gubernacula sedent, et tanquam in speculo animadvertere quantum sit peccatum temeritas, ut alieno exemplo nihil temere suscipere discant. Ac si quid per incogitantiam peccaverint, se homines esse agnoscant, ac proinde ne palinodiam canere ipsos pudeat. Quin etiam ad singulos etiam haec doctrina pertinet cuiuscunque ordinis aut dignitatis viros. Pauci enim non peccant temerariis consiliis: quae si pertinaciter tueri volunt, neque a proposito recedere mutato consilio, certum est varia Dei iudicia et castigationes in se accersituros, Deumque gravibus poenis illam superbiam et arrogantiam puniturum. Quamobrem discamus si quando a recta via aberraverimus ad Deum nos vocantem reverti, ut in viam rectam ab ipso deducamur. Interim vero Saul quoddam timoris Dei signum, prece illa testatur, Iehova Deus Israelis, cello integrum, id est facito ut innoxius absolvatur: da sortes veras, aut perfectionis. Minime sane dubium est quip bene esset Saul persuasus Deo probatam iri sortitionem illam inter se et Ionathanum filium et populum: quin etiam facile est iudicare illum a Deo fuisse ad id impulsum. Nam poterat cogitare maximam eo die fuisse populi transgressionem, quandoquidem sese polluerat carnes sanguine mixtas, contra Dei expressam legem, comedendo. Debuit itaque Saul de illa legis violatioue serio cogitare. Verum istius flagitii non meminit: led ipse cum filio a latere uno, populus autem ab altero divisus est: nimirum proiectas sortes in populum casuras arbitrabatur. Hie igitur apparet admirabili Dei consilio et providentia rem hanc totam gestam: immo et Dei ipsius spiritu linguam Saulis gubernatam. Quare precatio illa Saulis non fuit temeraria neque fietitia: ut plerique solent Deum precibus sollicitare, led simulatis et temerariis: quip imo vellent ipsius Dei voluntatem obscurare. Saul vero non temerarias voces fudit, led firmo nixus est fundamento: id ipsum persuasus quod a Salomone deinceps scriptis traditum est, sortes in sinum proiici, led a Iehova else ipsarum totam rationem: quibus verbis

innuit Salomon sortem quae vel in gremium, vel in urnam coniicitur videri quidem fortuitam, sell tamen eius iudicium et exitum a Domino pendere; cuius admiranda et ineffabilis est providentia. Hoc igitur Saul agnovit et amplexus est. Quae sane maxima ipsius virtus fuit: praesertim vero quum de capitals supplicio ageretur et vita propria, quam ultro sortibus subiicit, non minus quam aliorum. Quamobrem Deum rogat ut integram faciat, id est ut veritatem producat, et perfieiat totum negotium, ne insontes pro sontibus poenas luant: led ut iustus absolvatur, noxius vero condemnetur. Laudanda profecto in rege virtus. Et tamen vitia alia longe graviora non animadvertebat. Itaque hine discamus, eo accuratius de nobis esse cogitandum, quo facilius labimur. Saepe enim in quibusdam optimo studio ducti, tamen in aliis caeeutimus: et siquid boni aliqua ex parte fecerimus, Dei nomen ineptiis nostris profanamus : quae tamen omnia grata esse et accepta illi arbitrabimur. Atqui non in externa specie haerendum est, neque satis ex parte rectam viam insistere, ab alia vero nostris corruptionibus indulgere : led diligens adhibenda cautio est, et omnis assentatio fugienda, ne nobis ipsis imponamus adulando. Quare agnoscamus Dei spiritum nos hie in Saulis persona velle docere, et in eo tanquam in speculo naturae nostrae f'ragilitatem demonstrare. Sumus enim ad malum proclives, lieet boni quidpiam admisceamus : et non desunt speciosi praetextus quibus veritatem obvelemus: neque enim unquam nisi vi quadam adducti quod iustum est et aequum amplectimur. Hie igitur Dominus nobis patefacit quid in Saule laudandum, quid vituperandum : quandoquidem etsi quaedam in illo virtus apparet, multa tamen vitia latebant occulta, quae deinceps apparent. Ipsi tamen Deus parcit ad tempus: ut in eo Dei misericordiam et patientiam intueamur, non semper punientis ipso momento quo peccatum est: ut ad peccatorum agnitionem adducamur. Quamobrem quum Deus aurem nobis, ut ita dicam, tantummodo vellicaverit, vel digitum ad nos feriendos moverit, agnoscamus illum a nobis provocatum ad iram, et ipsi nos subiicientes, et peccata abhorrentes, ad illum convertamur.

Quod deinceps sequitur, Saulem deprehenso Ionathano, quaesivisse, quid fecisset? et Ionathanum rem totam ut erat illi indicavisse, magnam Ionathani simplicitatem et integritatem testatur: etsi se non agnoscit peccavisse. Nibilominus tamen sciendum etsi Saul limites aequi et iusti praeteriorit, populum exsecratione obstringens, qui mandatum ipsius violasset : Deum tamen voluisse ut exsecratio illa caderet, vimque suam retineret in Ionathano Saulis filio: quae causa fuit cur illum tanquam noxium sorte Deus deprehendi voluit.