Prev TOC Next
[See page image]

Page 47-48

 

47 HO MILIA XL V II I. 48

fauces ad miseros deglutiendos apparantes. Sed ecce repentinus furor a Deo immissus sic illos impulit, ut mutuo sese laniarint: et Deus illorum conspirationem in caput ipsorum verterit: servata ecclesiae pace et tranquillitate, quae tamen, ut dixi, tanquam ovis crat lanienae destinata. Miraculum procul dubio manifestum: in quo Dei nostri erga suos bonitatem licet apertissime contemplari. Neque v ero semel tantum aut iterum caesos f'ugatosque hostes a Domino, sed idem quotidie factitari videmus. Ac sane non sine causa propbeta dicit: Domini nostri Iesu Christi regnum fore spirituale. Quamobrem its adversum ecclesiam hostibus surgentibus, quibus repellendo et sustinendo miseri fideles sunt impares, quod fortissimi hostes et numerosissimi sint, et omnibus its machinis et apparatu bellico instructissimi, quibus vel momento obrueremur: in memoriam revocanda suet memorabilia Del ills facinora: qualis fuit victoria de Madianitis, qua Deus populum suum sine mediis terrenis ex imminenti periculo eripuit. Qualis etiam victoria de Philistaeis, quam hoc loco pertractamus. Et haec de istis satis dicta sunto; ex quibus discamus ita in Dei timore et obedientia incedere, ut mutuam concordiam fidei vinculo excitemus, veramque et rectam fraternitatem alii erga alios foveamus, et quandoquidem bane a Deo gratiam consequuti sumus, ut in filiorum numero habeamur, eandem in proximos rependamus. Atque it.a fidei unitate simul devinciamur, ut illa sit coniunctionis mutuae vinculum: ut quisque alium alacri animo iuvet, et ad Deum nos vocantem unanimi consensu contendamus, certatimque proximis benefaciamus: ut hac ratione certain et indelebilem notam habeamus a Deo nos in populum recipi: et eum qui Deus est paois et concordiae revera nobis dominari.

Transeamus ad sequentia. Saul dicitur exse cratione popwlum obstrinxisse, dicendo : M aledictus esto vir ille qwi comederit panem usque ad vesperam. Panis porro nomine quilibet cibus intelligitur. Itaque maledicit omnibus its qui ante noctecn cibum ullum gustaverint, quod Philistaeos persequi vellet, et quoscunque haberet obvios morti tradere. Ionathanus interea, victoriae auctor et principium, absens exsecrationcm illam non audiverat, nempe hostibus permixtus. Quare quum non audivisset patrem swum adiurantem populum, in transitu extremum baculi in favum mellis intinxit, et ad os admovit : erat enim terra ilia mellis feracissima

neque enim tantopere in illis regionibus laboratur de apibus educandis, quantopere in his. Nam apes sponte vel in rupibus, vel in cavis arborum favos fingunt, ut non sine causa terra israelitiea commendetur a mellis et lactis feracitate. Ionathanus

ergo baculi extremo in favuin mellis intincto, aliquantulum suxit: qui a quodam a plebe de exsecratione patris admonitus, excepit: Atqui turbavit pater mews terram: vidistis enim quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gwstaverim pawlwlum de melle isto. Quasi dieat: Debilitatae meae vires oeulorum meorum adspectum turbaverant. Nam scimus experientia, nimia abstinentia vires frangi et debilitari: ac proinde eum qui ieiunus nimium laborarit, etiam oculorum, vim amittere. Ergo, inquit, oculi mei, postquam me] istud gustavi, sunt illuminati: quasi dicat, reddita milli vita est: moribundus eram ex debilitatione, iam vero redintegratis viribus, degustato mellis pauxillo vivo. Ac si populus libere comedisset hodie de praeda suorum hostium quod suffecisset ad vires reparandas, maiore animo et viribus hostes insequeretur: nae nimia patris hae in parte fuit severitas. Nihilominus populus hostes insequutus, percussit illos a Machmaso Aialonem usque: et insigni clade affecit, victoriamque memorabilem ex qua toti populo salus parta est reportavit. Quid vero ilia Saulis exsecratio fecerit paulo post videbimus, quandoquidem hodie pertractari ilia non possunt. Interim Ionathani querimoniam iustam esse certum est, quod nimia severitate pater iuramento populum adstrinxisset. Sane saepe imperatores legibus inusitatis milites in officio retinere oportet: nimia alioquin in castris futura confusione rerumque perturbatione, nisi severis legibus milites contineantur. Sed hoc exemplo docemur non temere exsecrationibus ullos obstringendos. Nam tolerabilior in principe aut rege unius aut alterius militis caedes esset, licet immerita, quam unius aut plurium exsecratio. Nam etsi iussu imperatoris aliquis caedatur, nihilominus tamen eius misereri Dens potest: Sed quantum fulmen est Dei nomine advocato qualiscunque exsecratio? Equidem fateor temere Dei nomine abutentem, in suum caput omne maledictionis genus derivare: verumtamen et illud certum est per ipsum non stare quominus devoti exsecrationi omnes sine remissione pereant. Quapropter si Saul interdixisset ne quis sub capitis poena cibum ante devictos hostes gustasset: poterat, si legitima fuisset excusatio, legis severitas temperari. Nam poterat temeritatem edicti agnoscere, et babere potestatem remittendi de co, quod nimius fervor et insequendi hostis desiderium extorsisse merito videretur. Sed quum advocato Del nomine exsecrationi populum obstrinxit: sibi nihil reliquum fecit: quia potius quantum in se fuit, in populum universum Dei iram et maledictionem provocavit. Quamobrem diligenter observemus, omni maledictione et exsecratione abstinendum ; et cohibendum animi impetum, Do quid in proximum peccemus. Profecto qui proximum vel digito offendit, coram